Iudicum 7:2
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus, nec tradetur Madian in manus ejus: ne glorietur contra me Israël, et dicat: Meis viribus liberatus sum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Numbers 31:4Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Israël qui mittantur ad bellum. + 31.4 Mille viri de singulis, etc. RAB. in Num., tom. 2. Adverte divinæ virtutis magnificentiam, etc., usque ad talibus enim armis instructi diabolica castra fugabimus.
Deuteronomy 32:27Sed propter iram inimicorum distuli: ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent: Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia. + 32.27 Distuli. Ne blasphemarent nomen meum nec tamen abstuli vindictam.
2 Chronicles 14:11et invocavit Dominum Deum, et ait: Domine, non est apud te ulla distantia, utrum in paucis auxilieris, an in pluribus. Adjuva nos, Domine Deus noster: in te enim, et in tuo nomine habentes fiduciam, venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es: non prævaleat contra te homo.
Isaiah 2:17et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum, et elevabitur Dominus solus in die illa; + 2.17 Incurvabitur omnis. ID.Allegorice.: humanus sermo rationabilis videtur, etc., usque ad ab eo quoque quo conficta erant penitus conterentur.
Jeremiah 9:23Hæc dicit Dominus: Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis:
Ezekiel 28:17Et elevatum est cor tuum in decore tuo; perdidisti sapientiam tuam in decore tuo: in terram projeci te; ante faciem regum dedi te ut cernerent te.