Judges 7:3
Loquere ad populum, et cunctis audientibus prædica: Qui formidolosus et timidus est, revertatur. Recesseruntque de monte Galaad, et reversi sunt de populo viginti duo millia virorum, et tantum decem millia remanserunt. + 7.3 Qui formidolosus, etc. ADAM., hom. 9. Idem hodie clamat Jesus, etc., usque ad sic inter ingentia et nefanda crimina, timoris et formidinis crimen ponitur. LXX: Formidolosus est, qui quasi adolescente vitio antequam videat mala, sola cogitatione terretur, gelidam per membra formidinem volvens, ut non tam conspectu malorum quam auditu et exspectatione solvatur. Ideo, juxta LXX, formidolosus corde dicitur, in corde enim et in interioribus animi defixum manet hoc vitium. Timidus autem est qui primo aspectu ad congressum trepidat, non tamen toto corde terretur, sed reparari et animari denuo potest.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 13:21non habet autem in se radicem, sed est temporalis: facta autem tribulatione et persecutione propter verbum, continuo scandalizatur.
Luke 14:25Ibant autem turbæ multæ cum eo: et conversus dixit ad illos: + 14.25 Ibant autem turbæ, etc. Turbæ quæ sequuntur Jesum iter facientem in Jerusalem, signant eos qui ad cœnam invitati vel compulsi veniunt, et tota intentione Jesum imitantur, præcedentem ad æternæ pacis visionem. Hos ergo instruit qui sincero amore patriam illam debeant appetere, et pro ea carnalis pietatis affectibus renuntiare.
Revelation 21:8Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure: quod est mors secunda. + 21.8 Timidis. Id est: illis qui timore pœnarum fidem accipere fugiunt, vel acceptam relinquunt, erit æterna damnatio.