The Bible Software
bible.softwareIudicumIudicum 7 › Iudicum 7:23

Iudicum 7:23

fugientes usque ad Bethsetta, et crepidinem Abelmehula in Tebbath. Conclamantes autem viri Israël de Nephthali, et Aser, et omni Manasse, persequebantur Madian.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the men of Israel gathered themselves together out of Naphtali, and out of Asher, and out of all Manasseh, and pursued after the Midianites.

In Context

22et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se cæde truncabant,

24Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim, dicens: Descendite in occursum Madian, et occupate aquas usque Bethbera atque Jordanem. Clamavitque omnis Ephraim, et præoccupavit aquas atque Jordanem usque Bethbera.

Read all of Iudicum 7

Cross References

Leviticus 26:7Persequemini inimicos vestros, et corruent coram vobis. + 26.7 Inimicos. ID. Occisi jejunio, oratione, et similibus; unde: Hoc genus non ejicitur nisi cum oratione et jejunio Matth. 17.. Corruent. LXX: In conspectu vestro morte vestra, scilicet mortificatis membris vestris, quæ sunt super terram, id est, fornicatione, immunditia, et hujusmodi Col. 3..

1 Samuel 14:21Sed et Hebræi qui fuerant cum Philisthiim heri et nudiustertius, ascenderantque cum eis in castris, reversi sunt ut essent cum Israël qui erant cum Saul et Jonatha.

1 Kings 20:20et percussit unusquisque virum qui contra se veniebat: fugeruntque Syri, et persecutus est eos Israël. Fugit quoque Benadad rex Syriæ in equo cum equitibus suis. + 20.20 Fugit quoque. RAB. Id est, diabolus princeps iniquorum, quorum oculi sublimes sunt. Syria enim sublimis in equo suæ superbiæ confidens cum equitibus scilicet omnibus superbis, quia ipse est caput super omnes filios superbiæ, ab exercitu Christi superatus in fugam vertitur, et rex Isræl percutit equos et currus, etc., quia rex regum nequitias spirituales obruit humani generis delendo peccata. ID. Diabolus licet a sanctis sæpius vincatur, tamen iterum instaurat prælium contra eos, et dum uno modo vincitur, alio statim vincere conatur ID. Maligni spiritus si in spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima præcipitent, quo facilius vincant. Si viderint cœlestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt. Si prosperitate concessa Deo gratiæ agentur, student ut per adversa frangantur. Sed sicut Syri, ita dæmones ubi se superare confidebant, ibi superati sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Iudicum 7:23

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Iudicum 7:22Iudicum 7Iudicum 7:24 →