Iudicum 7:22
et nihilominus insistebant trecenti viri buccinis personantes. Immisitque Dominus gladium omnibus castris, et mutua se cæde truncabant,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 6:4Septimo autem die, sacerdotes tollant septem buccinas, quarum usus est in jubilæo, et præcedant arcam fœderis: septiesque circuibitis civitatem, et sacerdotes clangent buccinis.
Joshua 6:20Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem, + 6.20 Igitur. ID. Omnis populus dicitur ululasse ululatu magno, etc., usque ad homines sæculi nitebantur. Et clangentibus. Unusquisque nostrum debet hæc in semetipso complere. Habes in te Jesum ducem per fidem. Fac tibi tubas ductiles ex Scripturis sanctis, inde duc sensus, inde sermones; ideo enim tubæ ductiles dicuntur. In ipsis cane, id est in psalmis, in hymnis, in canticis spiritualibus. Si in talibus cecineris tubis, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est si legis mystica præcepta ab Evangelicis non separes tubis, sic etiam jubilationis consensum de temetipso exigas, id est si cogitationum et sensuum tuorum populus concordem semper et consonam proferat vocem; et si non aliquando verum dicas, aliquando adulando mentiaris, si non modo blandus remissionem, modo truculentus iracundia; et si non intra te caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, vocem jubilationis emitte, quia tibi victus est mundus. Hinc Paulus dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo Gal. 5.. Muri illico. In adventu Jesu muri Jericho subversi sunt, in adventu Christi vincitur mundus. Unde Paulus: Quod erat contrarium nobis, tulit de medio, affigens illud cruci, et exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis Col. 2. Ex his verbis intelligo quod videntes pugnam Jesu, cœlestes virtutes, principatus et potestates, alligatum fortem, et vasa ejus diripi, increpuerunt cœlestibus tubis, quia, alligato principe mundi, victus est mundus, et vocem jubilationis, in triumpho Christi, cœlestis exercitus dedit Matth. 12.. Vere ergo liberatus est populus gentium qui hanc jubilationem novit, et mysteria agnoscit et credit.
1 Samuel 14:20Conclamavit ergo Saul, et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis: et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et cædes magna nimis.
1 Kings 19:16et Jehu filium Namsi unges regem super Israël: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te.
Psalms 83:9Domine Deus virtutum, exaudi orationem meam; auribus percipe, Deus Jacob. + 83.9 Domine Deus virtutum. CASS. Orat et humiliat se pro impetratione hujus auxilii. Deus Jacob. AUG. Quem fecisti Isræl apparens ei sic fac et me Isræl. 1
Isaiah 9:4Jugum enim oneris ejus, et virgam humeri ejus, et sceptrum exactoris ejus superasti, sicut in die Madian. + 9.4 Jugum enim. ID. Habet Christus jugum, sed suave; et diabolus, sed importabile onere. Et Christus principatum super humerum, in quo crucem portavit, et diabolus in humero virgam, qua superbit. Exactoris. Ipsius, scilicet exigentis. Quotidie enim nummum peccati quem primo homini commisit, a posteris cum usura exigit.