Judges 7:8
Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis, omnem reliquam multitudinem abire præcepit ad tabernacula sua: et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge, et descende in castra: quia tradidi eos in manu tua.
Cross References
Leviticus 23:24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: + 23.24 Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis. Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.
Numbers 10:9Si exieritis ad bellum de terra vestra contra hostes qui dimicant adversum vos, clangetis ululantibus tubis, et erit recordatio vestri coram Domino Deo vestro, ut eruamini de manibus inimicorum vestrorum.
Joshua 6:20Igitur omni populo vociferante, et clangentibus tubis, postquam in aures multitudinis vox sonitusque increpuit, muri illico corruerunt: et ascendit unusquisque per locum qui contra se erat: ceperuntque civitatem, + 6.20 Igitur. ID. Omnis populus dicitur ululasse ululatu magno, etc., usque ad homines sæculi nitebantur. Et clangentibus. Unusquisque nostrum debet hæc in semetipso complere. Habes in te Jesum ducem per fidem. Fac tibi tubas ductiles ex Scripturis sanctis, inde duc sensus, inde sermones; ideo enim tubæ ductiles dicuntur. In ipsis cane, id est in psalmis, in hymnis, in canticis spiritualibus. Si in talibus cecineris tubis, et septies arcam testamenti circumtuleris, id est si legis mystica præcepta ab Evangelicis non separes tubis, sic etiam jubilationis consensum de temetipso exigas, id est si cogitationum et sensuum tuorum populus concordem semper et consonam proferat vocem; et si non aliquando verum dicas, aliquando adulando mentiaris, si non modo blandus remissionem, modo truculentus iracundia; et si non intra te caro concupiscat adversus spiritum et spiritus adversus carnem, vocem jubilationis emitte, quia tibi victus est mundus. Hinc Paulus dicebat: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo Gal. 5.. Muri illico. In adventu Jesu muri Jericho subversi sunt, in adventu Christi vincitur mundus. Unde Paulus: Quod erat contrarium nobis, tulit de medio, affigens illud cruci, et exuens principatus et potestates traduxit libere triumphans eos in ligno crucis Col. 2. Ex his verbis intelligo quod videntes pugnam Jesu, cœlestes virtutes, principatus et potestates, alligatum fortem, et vasa ejus diripi, increpuerunt cœlestibus tubis, quia, alligato principe mundi, victus est mundus, et vocem jubilationis, in triumpho Christi, cœlestis exercitus dedit Matth. 12.. Vere ergo liberatus est populus gentium qui hanc jubilationem novit, et mysteria agnoscit et credit.
Judges 6:33Igitur omnis Madian, et Amalec, et orientales populi, congregati sunt simul: et transeuntes Jordanem, castrametati sunt in valle Jezraël. + 6.33 Igitur. ADAM. Convenerunt adversum Isræl Madianitæ, etc., usque ad expugnant populum Dei, cum paganis scilicet et Judæis. In valle Jezræl. ID. Quæ interpretatur semen Dei. Non enim audent adversarii illuc ire, etc., usque ad quia constitutus est in vertice intelligentiæ spiritualis.
1 Corinthians 15:52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. + 15.52 In novissimo. Id est in novissimo signo, quod dabitur, ut ista impleantur. Hæc tuba est clamor de quo dicitur: Media nocte clamor factus est: ecce sponsus venit. Tubæ nomine aliquod evidens et præclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur, et in Evangelio appellatur vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent, etc. Immutabimur. Exponit quomodo hoc fiat, vel qualis sit immutatio.