Leviticus 23:24
Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum: + 23.24 Mense septimo prima die mensis. Septenarius consummationem vel specialem vel generalem significat. Hinc Deus die septimo requievit Gen. 2.; et sua requie nostram significavit; unde: Qui ingressus est in illam requiem, requievit ab operibus suis, sicut Deus a suis Heb. 4.. Initium vero consummationis temporum, adventus Domini est, unde: Filioli, novissima hora est I Joan. 2.. Hoc tempus appellat primam septimi mensis, sicut principium consummationis nobis etiam requies est, quos ab operibus malis cessare fecit, et a jugo gravi liberavit; unde: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati estis, etc., et discite a me quia mitis sum et humilis corde, et invenietis requiem animabus vestris Matth. 11.. Clangentibus tubis. Quia prædicat Salvatoris resurrectionem, quæ memoriale est generalis resurrectionis, quæ secundum Apostolum erit in voce archangeli, et in tuba Dei, etc.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
Cross References
Leviticus 25:9et clanges buccina mense septimo, decima die mensis, propitiationis tempore, in universa terra vestra. + 25.9 Mense septimo. Quia quasi septimo mense ætatis mundi Christus venit; primus mensis, qui in paradiso fuit; secundus usque ad diluvium; tertius usque ad Abraham; quartus usquequo descensum est in Ægyptum; quintus usque ad transmigrationem, sextus usque ad adventum Christi; septimus ipse adventus.
Numbers 29:1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. + 29.1 Mensis etiam septimi. ORIG., hom. 23 in Num. Sequitur festivitas septimorum, etc., usque ad quem posuit Deus propitiatorem in sanguine suo, per fidem. ORIG. Ultimus dies festus, etc., usque ad, Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..
2 Chronicles 5:13Igitur cunctis pariter, et tubis, et voce, et cymbalis, et organis, et diversi generis musicorum concinentibus, et vocem in sublime tollentibus, longe sonitus audiebatur, ita ut cum Dominum laudare cœpissent et dicere: Confitemini Domino quoniam bonus, quoniam in æternum misericordia ejus: impleretur domus Dei nube, + 5.13 Igitur cunctis. RAB. Cunctis sacerdotibus et Levitis, etc., usque ad veri sacerdotii ministerium perdiderunt.
Nehemiah 8:2Attulit ergo Esdras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum, cunctisque qui poterant intelligere, in die prima mensis septimi.
Psalms 98:6Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus: invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos; + 98.6 Moyses. CASS. Sacerdos, quia si non hostias, populi vota obtulit, et pro populo supplicavit. 1
1 Corinthians 15:52In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. + 15.52 In novissimo. Id est in novissimo signo, quod dabitur, ut ista impleantur. Hæc tuba est clamor de quo dicitur: Media nocte clamor factus est: ecce sponsus venit. Tubæ nomine aliquod evidens et præclarum signum dicitur, quod vox archangeli et tuba Dei alibi dicitur, et in Evangelio appellatur vox quam audient mortui qui in monumentis sunt et procedent, etc. Immutabimur. Exponit quomodo hoc fiat, vel qualis sit immutatio.