Iudicum 8:18
Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri, quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui, et unus ex eis quasi filius regis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
17Turrim quoque Phanuel subvertit, occisis habitatoribus civitatis.
Cross References
Judges 4:6Quæ misit et vocavit Barac filium Abinoëm de Cedes Nephthali: dixitque ad eum: Præcepit tibi Dominus Deus Israël: Vade, et duc exercitum in montem Thabor, tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nephthali, et de filiis Zabulon:
2 Kings 1:7Qui dixit eis: Cujus figuræ et habitus est vir ille, qui occurrit vobis, et locutus est verba hæc?
Psalms 89:12dinumerare? Dexteram tuam sic notam fac, et eruditos corde in sapientia. + 89.12 Dexteram tuam sic notam fac. CASS. Tertio, orat et affirmat liberationem. AUG. Dexteram tuam. Christum sic notum fecit, etc., usque ad ut ad dexteram ponat. Et eruditos corde in sapientia. Vel compeditos corde. Quod idem est, quia qui erudiuntur in sapientia, pedem mentis injiciunt in compedes Dei, ut a via ejus non exorbitent. Quos sic fecit Deus notos in Novo Testamento, ut pro fide omnia spernerent, quæ magna habentur, in Veteri et æterna morte quærerent: hoc attendens ait, pro eis, qui multa patiuntur a sæculo pro æternis. 1
Jude 1:16Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa. + 1.16 Hi sunt. Si fratribus aliquid boni contigit, murmurant et conqueruntur, quasi sua felicitas in illorum prosperitate minuatur. Avari enim (quibus nihil sufficit) etiam ab aliis invident.