Judges 8:21
Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge, et irrue in nos: quia juxta ætatem robur est hominis. Surrexit Gedeon, et interfecit Zebee et Salmana: et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Judges 8:26et fuit pondus postulatarum inaurium, mille septingenti auri sicli, absque ornamentis, et monilibus, et veste purpurea, quibus reges Madian uti soliti erant, et præter torques aureas camelorum.
Judges 15:12Ligare, inquiunt, te venimus, et tradere in manus Philisthinorum. Quibus Samson: Jurate, ait, et spondete mihi quod non occidatis me. + 15.12 Jurate. AUG., quæst. 56 in Jud. Quid est quod ait Samson viris Juda, etc., usque ad nisi audiendo vel legendo discantur, ita nec modi locutionum.
1 Samuel 31:5Quod cum vidisset armiger ejus, videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum, et mortuus est cum eo.
Psalms 83:11Quia melior est dies una in atriis tuis super millia; elegi abjectus esse in domo Dei mei magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. + 83.11 Dies una. Immutabilis, scilicet sine ortu et occasu, cui non cedit dies hesternus, quem non urget crastinus. Super millia, super infinitos dies præsentes, qui habent finem. Propter quod elegi, etsi possem regnare, abjectus opinione hominum, in domo in Ecclesia, Ecce quam dulce, fasce torcularis premi. 1
Isaiah 3:18In die illa auferet Dominus ornamentum calceamentum, + 3.18 In die illa, scilicet Babylonicæ captivitatis, vel verius quando capti sunt a Romanis, et omnia ornamenta perdiderunt. Calceamentorum. Quæ in solitudine non sunt attrita, etc., usque ad ut pro munditia matronali, terræ spurcitia vertatur.