bible.software › Iudicum › Iudicum 9 › Iudicum 9:11
Iudicum 9:11
Quæ respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter cetera ligna promovear?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the fig tree said unto them, Should I forsake my sweetness, and my good fruit, and go to be promoted over the trees?
In Context
10Dixeruntque ligna ad arborem ficum: Veni, et super nos regnum accipe. + 9.10 Dixeruntque. ID., ibid. Ligna silvæ sunt homines infructuosi, etc., usque ad et suavissimam pinguedinem Christi cum gloria et honore perduxit. ID., ibid. Vitis autem Christus est qui dixit: Ego sum vitis vera Joan. 15.. Quia ergo populus qui Antichristo servit in reprobum sensum datur ut credat mendacio, id est, Antichristo, qui veritati, id est Christo credere noluit, a regno vitis, id est Christi; et ab oliva, id est Spiritus sancti gratia et a ficu, id est divinæ legis dulcedine reprobatur. Dixeruntque. ID. Rhamnus est genus rubi, quem vulgo senticem ursinam appellant, asperum nimis et spinosum, per quod Antichristus significatur cum omni asperitate et feritate humanum genus vastaturus: et exiet ignis de rhamno, id est, iniquitas de Antichristo, et omnes qui in illo confidunt pariter cum illo devorabit.
12Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis.
Read all of Iudicum 9
Cross References
Luke 13:6Dicebat autem et hanc similitudinem: Arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua, et venit quærens fructum in illa, et non invenit. + 13.6 Arborem fici. In origine humani generis Adam et Eva cum peccassent de foliis ficulneæ succinctoria sibi fecerunt. Per folia ergo ficulneæ intelliguntur peccata. Erant autem sub arbore fici, tanquam sub umbra mortis, de quibus dictum est: Qui sedebant sub umbra mortis lumen ortum est eis Isa. 9..
This Verse In Other Editions
Study Iudicum 9:11