Judges 9:13
Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
12Locutaque sunt ligna ad vitem: Veni, et impera nobis.
14Dixeruntque omnia ligna ad rhamnum: Veni, et impera super nos.
Cross References
Numbers 15:7et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
Psalms 104:15Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari. + 104.15 Nolite tangere. ID. Hæc verba, licet in historia non sint, tamen vel latenter dixit ea Deus in cordibus hominum, vel per angelum. Christos, ID. quia jam tunc Christiani, etsi latenter, unde Abraham exsultavit, ut videret diem meum, vidit et gavisus est Joan. 8.. Nullus enim præter hanc fidem, vel ante, vel post, Deo reconciliatus est, unus enim mediator Christus I Tim. 2.. 1
Ecclesiastes 10:19In risum faciunt panem et vinum ut epulentur viventes; et pecuniæ obediunt omnia. + 10.19 In risu faciunt panem et vinum, ut epulentur bibentes. Prædicant, magis ut alliciant quam ut proficiant. Pecuniæ obediunt omnia, etc. Et sacerdotes in mercede docebant.