bible.software › Numbers › Numbers 15 › Numbers 15:7
Numbers 15:7
et vinum ad libamentum tertiæ partis ejusdem mensuræ offeret in odorem suavitatis Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And for a drink offering thou shalt offer the third part of an hin of wine, for a sweet savour unto the LORD.
In Context
6et arietes erit sacrificium similæ duarum decimarum, quæ conspersa sit oleo tertiæ partis hin: + 15.6 Et arietes. ID. In oblatione arietis duæ decimæ similæ offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinæ circa subjectos impenditur.
8Quando vero de bobus feceris holocaustum aut hostiam, ut impleas votum vel pacificas victimas, + 15.8 Quando vero de bobus feceris holocaustum, etc. ID. In bovis oblatione tres decimæ similæ et medietas hin in oleo vel vino, etc., usque ad in cœlesti beatitudine per Dei gratiam in se perficiendum sperent. Cum veneritis in terram, etc. RAB. Cum quilibet præsentem Ecclesiam per fidem intrat, etc., usque ad a quo speratur perfectionis supplementum.
Read all of Numbers 15
Cross References
Exodus 29:40decimam partem similæ conspersæ oleo tuso, quod habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum ejusdem mensuræ in agno uno.
Numbers 28:2Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
Judges 9:13Quæ respondit eis: Numquid possum deserere vinum meum, quod lætificat Deum et homines, et inter ligna cetera promoveri?
This Verse In Other Editions
Study Numbers 15:7