Iudicum 9:25
Posueruntque insidias adversus eum in summitate montium: et dum illius præstolabantur adventum, exercebant latrocinia, agentes prædas de prætereuntibus: nuntiatumque est Abimelech.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 8:4præcepitque eis, dicens: Ponite insidias post civitatem, nec longius recedatis: et eritis omnes parati.
Psalms 10:8Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit: æquitatem vidit vultus ejus.] + 10.8 Justitias. Ibid. Pluraliter, ut justos accipias, in quibus multæ justitiæ, cum una sit Dei. Æquitatem vidit. Æquitas visa est in facie, id est, notitia ejus: facies enim est notitia ejus, id est, potentia qua dignis innotescet. Vel vidit, quia non se dat noscendum malis, sed bonis, quod est æquitas.