Judges 9:49
Igitur certatim ramos de arboribus præcidentes, sequebantur ducem. Qui circumdantes præsidium, succenderunt: atque ita factum est, ut fumo et igne mille homines necarentur, viri pariter et mulieres, habitatorum turris Sichem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
50Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes, quod circumdans obsidebat exercitu.
Cross References
Judges 9:15Quæ respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite, et sub umbra mea requiescite: si autem non vultis, egrediatur ignis de rhamno, et devoret cedros Libani.
Galatians 5:15Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini. + 5.15 Comeditis. Vel criminamini, id est, crimina vobis invicem imponentes. Ne abinvicem consumamini. Per schisma Christianæ religionis, per vanam gloriam vanamque victoriam mutata occasione charitatis hoc eorum vitium tetigit, quia dissensio inimica est dilectionis. Hoc enim maxime vitio contentionis et invidiæ et perniciosa inter eos jurgia nutriebantur, quibus consumitur societas et vita.