Lamentations 2:13
Mem Cui comparabo te, vel cui assimilabo te, filia Jerusalem? cui exæquabo te, et consolabor te, virgo, filia Sion? magna est enim velut mare contritio tua: quis medebitur tui?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 60:2[Exaudi, Deus, deprecationem meam; intende orationi meæ. 1
Jeremiah 8:22Numquid resina non est in Galaad? aut medicus non est ibi? quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei?]
Jeremiah 14:17Et dices ad eos verbum istud: Deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem, et non taceant, quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei, plaga pessima vehementer. + 14.17 Deducant oculi mei. ID. Dupliciter hic locus intelligitur. Quod vel ipse Deus, etc., usque ad virgo contrita, filia percussa, populus deletus.
Jeremiah 30:12Quia hæc dicit Dominus: Insanabilis fractura tua; pessima plaga tua: + 30.12 Plaga. ID. Aliter amicus, aliter percutit inimicus; aliter pater, aliter hostis: ille enim ut corrigat, iste percutit ut occidat.
Jeremiah 30:15Quid clamas super contritione tua? insanabilis est dolor tuus: propter multitudinem iniquitatis tuæ, et propter dura peccata tua, feci hæc tibi.
Lamentations 1:12Lamed O vos omnes qui transitis per viam, attendite, et videte si est dolor sicut dolor meus ! quoniam vindemiavit me, ut locutus est Dominus, in die iræ furoris sui.