Lamentations 2:21
Sin Jacuerunt in terra foris puer et senex; virgines meæ et juvenes mei ceciderunt in gladio: interfecisti in die furoris tui, percussisti, nec misertus es.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 6:21et interfecerunt omnia quæ erant in ea, a viro usque ad mulierem, ab infante usque ad senem. Boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt.
2 Chronicles 36:17Adduxit enim super eos regem Chaldæorum, et interfecit juvenes eorum gladio in domo sanctuarii sui: non est misertus adolescentis, et virginis, et senis, nec decrepiti quidem, sed omnes tradidit in manibus ejus.
Jeremiah 4:31Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias ut puerperæ: vox filiæ Sion intermorientis, expandentisque manus suas: Væ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos !] + 4.31 Vocem enim quasi, etc. HIER. Duo exempla posita sunt, et parturientis et lugentis, ut quidquid mulier patitur, vel in fetu, vel in morte filiorum, Jerusalem patiatur in populis.
Jeremiah 9:20Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestræ sermonem oris ejus, et docete filias vestras lamentum, et unaquæque proximam suam planctum: + 9.20 Audite ergo. Superius dixit: vocate lamentatrices, etc. Nunc quasi præsentes alloquitur, in suggillationem sacerdotum, atque doctorum, et virorum omnium: ut illis a doctrina cessantibus, mulieres audiant verbum Domini.
Jeremiah 11:22propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego visitabo super eos: juvenes morientur in gladio; filii eorum et filiæ eorum morientur in fame. + 11.22 Propterea hæc dicit Dominus. Videtur hoc superiori sententiæ contrarium, in qua, etc., usque ad et quod in præsenti in Jeremia completur, hoc in futurum de Domino prophetatur.