Lamentations 3:32
Caph Quia si abjecit, et miserebitur, secundum multitudinem misericordiarum suarum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But though he cause grief, yet will he have compassion according to the multitude of his mercies.
In Context
31Caph Quia non repellet in sempiternum Dominus.
33Caph Non enim humiliavit ex corde suo et abjecit filios hominum.
Cross References
Exodus 2:23Post multum vero tempore mortuus est rex Ægypti: et ingemiscentes filii Israël, propter opera vociferati sunt: ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus. + 2.23 Post multum vero temporis, etc Postquam Moses in terra Madian duxit uxorem, mortuus est rex Ægypti: quia cum Christus in orbe terrarum gentes ad fidem convertit, destructus est principatus diaboli. Ingemiscentes. Nisi moriatur in te rex Ægypti, non cognoscis te opprimi servitute Ægypti, et operibus luti et lateris; nec corde ingemiscis, nec vociferaris ad Dominum ut liberet te.
Judges 10:16Quæ dicentes, omnia de finibus suis alienorum deorum idola projecerunt, et servierunt Domino Deo: qui doluit super miseriis eorum.
Psalms 30:5Educes me de laqueo hoc quem absconderunt mihi, quoniam tu es protector meus. + 30.5 Educes. CASS. De morte ad superna, ut frustra sint Judæorum consilia. De laqueo quem absconderunt. AUG. Per duas portas diabolus tentat, etc., usque ad unde: Educes me de laqueo. 1
Psalms 103:11Potabunt omnes bestiæ agri; expectabunt onagri in siti sua. + 103.11 Potabunt omnes. ID. Omnes fuerunt in disco Petri ter submisso, etc., usque ad ut Ecclesia congregetur. Onagri. ID. Sylvestres asini magni indomiti, etc., usque ad vel superbi Judæi different bibere in tempus ultimum. 1
Isaiah 54:7Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te.