The Bible Software
bible.softwareLamentationsLamentations 3 › Lamentations 3:48

Lamentations 3:48

Phe Divisiones aquarum deduxit oculus meus, in contritione filiæ populi mei.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Mine eye runneth down with rivers of water for the destruction of the daughter of my people.

In Context

47Phe Formido et laqueus facta est nobis vaticinatio, et contritio.

49Ain Oculus meus afflictus est, nec tacuit, eo quod non esset requies.

Read all of Lamentations 3

Cross References

Psalms 137:1Ipsi David. [Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, quoniam audisti verba oris mei. In conspectu angelorum psallam tibi; + 137.1 Psalmus ipsi David. CASS. Captivus, qui fleverat, quasi reædificata Jerusalem et templo, et quasi concivis illi parti Jerusalem, quæ non fuit captiva, id est, angelis, exsultat et laudat primo beneficia sibi data. Ex persona igitur Ecclesiæ, quæ in superioribus est spe, exspectans ibi esse in re, ait, confitebor. Confitebor tibi, Domine. Primo, commendat beneficia sibi data: secundo, dicit quomodo hæc ad omnes dilatentur, ibi, Confiteantur tibi, Domine, etc. In conspectu. AUG. In laudando propono mihi angelos, quibus æquari sicut nunc, ita post, dignitate exspecto. Hi autem in laude Dei nihil aliud proponunt, quam ipsum. In conspectu ergo angelorum, in ea puritate, qua te conspiciunt angeli, ut in te solo sibi acquiescant, ego Psallam tibi. 1

Jeremiah 9:1[Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrimarum, et plorabo die ac nocte interfectos filiæ populi mei? + 9.1 Quis dabit. HIER. Rex Jerusalem obsessa civitate ab hostibus, etc., usque ad hoc autem tam ex persona Domini, quam ex persona prophetæ intelligi potest.

Jeremiah 13:17Quod si hoc non audieritis, in abscondito plorabit anima mea a facie superbiæ: plorans plorabit, et deducet oculus meus lacrimam, quia captus est grex Domini. + 13.17 Quod si hoc non audieris. ID. Dicamus Judæis et nostris Judaizantibus, qui litteram, etc., usque ad plorabit anima prophetæ a facie superbiæ eorum. Captus est. A diabolo vel Nabuchodonosor, vel contritus. Aliquando Isræl fuit grex Domini. Sed quia indignos se judicaverunt salute, conversus est sermo ad Gentes. Caveat oleaster in bonam olivam contra naturam insertus, ne et ipse conteratur.

Lamentations 1:16Ain Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator, convertens animam meam. Facti sunt filii mei perditi, quoniam invaluit inimicus.

Lamentations 2:18Sade Clamavit cor eorum ad Dominum super muros filiæ Sion: Deduc quasi torrentem lacrimas per diem et noctem; non des requiem tibi, neque taceat pupilla oculi tui.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Lamentations 3:48

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Lamentations 3:47Lamentations 3Lamentations 3:49 →