Lamentations 4:16
Phe Facies Domini divisit eos, non addet ut respiciat eos; facies sacerdotum non erubuerunt, neque senum miserti sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:7Maledictus furor eorum, quia pertinax: et indignatio eorum, quia dura: dividam eos in Jacob, et dispergam eos in Israël.
Deuteronomy 28:25Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos: per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terræ, + 28.25 Et dispergaris. Sicut Judæi captivati per latitudinem orbis dispersi sunt quia contra Deum collecti sunt, sic generatio malorum a spiritibus immundis dispersa per pœnarum genera perturbatur, unde: Inimici tui peribunt et dispergentur omnes qui operantur iniquitatem Psal. 91..
Deuteronomy 32:26[Dixi: Ubinam sunt? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum. + 32.26 Cessare faciam ex hominibus. A terra sua ejecti et per totum orbem dispersi sunt. Generaliter vero peccatores tollentur de terra sanctorum, et memoria eorum; unde: Propterea Deus tuus destruet te in finem, evellet, et educet te de terra viventium, etc. Psal. 51.
2 Kings 25:21Percussitque eos rex Babylonis, et interfecit eos in Reblatha in terra Emath: et translatus est Juda de terra sua.
Psalms 106:27Turbati sunt, et moti sunt sicut ebrius, et omnis sapientia eorum devorata est. + 106.27 Sicut ebrius. ID. Titubant, quia prosperitas eorum vel adversitas, major est viribus. Et omnis sapientia eorum devorata est. Inquiete sapientes apparent, quando loquuntur, quando legunt; sed veniente tempestate, omnia humana consilia deficiunt; quid agendum sit, non videtur. Restat ergo clamare, ut cor eorum solidet Deus, ne tentationibus ventiletur. 1
Isaiah 9:14Et disperdet Dominus ab Israël caput et caudam, incurvantem et refrenantem, die una.