bible.software › Leviticus › Leviticus 10 › Leviticus 10:15
Leviticus 10:15
eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The heave shoulder and the wave breast shall they bring with the offerings made by fire of the fat, to wave it for a wave offering before the LORD; and it shall be thine, and thy sons’ with thee, by a statute for ever; as the LORD hath commanded.
In Context
14Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et filiæ tuæ tecum: tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Israël: + 10.14 Pectusculum, etc. AUG., quæst. 34. Pectusculum. Quamvis singulis singula nomina data sint, etc., usque ad de pectusculo imponebatur altari.
16Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: + 10.16 Inter hæc. ISICH. Quia omne peccatum per pœnitentiam deletur, et qui prædictum peccatum alterius doctrinæ et blasphemiæ commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit. Inter hæc hircum, scilicet quia non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est pœnitentiam peccati commissi in ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc præceptum est, quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis suæ sanguinem, quæ pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in cœlum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacricium in loco sancto, id est ecclesia, in propitiationem peccatorum, unde addit: Quemadmodum præceptum est mihi, id est sicut præcepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro pœnitentia ablata est. Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato Heb. 10.. Nam sicut vera pœnitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat: quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1.. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitæ perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere. ADAMANT. Non peccare solius Dei est, etc., usque ad nisi verum et sincerum. AUG., quæst. 36 in Levit. Sane quoniam sex pecora præcipiuntur offerri pro populo, etc., usque ad quæ omnia fuerant pro peccato.
Read all of Leviticus 10
Cross References
Genesis 13:15Omnem terram, quam conspicis, tibi dabo, et semini tuo usque in sempiternum. + 13.15 Omnem terram, etc. Non hoc solum promissum est. Non enim dictum est, Tantum terræ tibi dabo quantum vides; sed, Tibi dabo terram quam vides. Cum enim et ulterior undique dabatur, hæc præcipue dabatur quæ videbatur. Unde et addidit: Surge et perambula terram, etc., ut perambulando scilicet perveniat ad eam quam in uno loco stans videre non poterat. Significatur autem ea terra quam acceperat Isræl semen Abræ secundum carnem, non secundum fidem: quod futurum erat sicut arena maris, quia numerari non possit. Tibi dabo. Christo promittitur hæreditas omnium gentium, qui Ecclesiam suam per totum mundum diffudit, cui Pater dicit: Postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tuam Psal. 2. Et psalmo LXXI: Et dominabitur a mari usque ad mare.
Genesis 17:13eritque pactum meum in carne vestra in fœdus æternum.
Exodus 29:28quo initiatus est Aaron et filii ejus, cedentque in partem Aaron et filiorum ejus jure perpetuo a filiis Israël: quia primitiva sunt et initia de victimis eorum pacificis quæ offerunt Domino.
Leviticus 7:29Loquere filiis Israël, dicens: Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus. + 7.29 Qui offert victimam. ORIG. hom. 5 in Levit. Alia littera, etc., usque ad et salutis suæ conscius gratias Domino refert. ID., ibid. Sacrificium quod dicitur salutare, etc., usque ad qui portant vasa Domini.
Leviticus 7:34Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Israël de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Israël.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 10:15