The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 10 › Leviticus 10:16

Leviticus 10:16

Inter hæc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum quæreret Moyses, exustum reperit: iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait: + 10.16 Inter hæc. ISICH. Quia omne peccatum per pœnitentiam deletur, et qui prædictum peccatum alterius doctrinæ et blasphemiæ commiserunt, salvati non sunt, causam mortis eorum legislator exponit. Inter hæc hircum, scilicet quia non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est pœnitentiam peccati commissi in ecclesia peragi non fecerunt. Quibus hoc præceptum est, quos Christus in Ecclesia vicarios suos constituit. Ipse enim oblationis suæ sanguinem, quæ pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in cœlum, in conspectu Patris obtulit. Debet autem comedi hoc sacricium in loco sancto, id est ecclesia, in propitiationem peccatorum, unde addit: Quemadmodum præceptum est mihi, id est sicut præcepi. Moyses enim gerit personam Christi. Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant, ab intelligibili igne Spiritus sancti oblatio pro pœnitentia ablata est. Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato Heb. 10.. Nam sicut vera pœnitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat: quia Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum Sap. 1.. Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum, et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitæ perseverare, de salute sua desperare, de potentia et misericordia Redemptoris diffidere. ADAMANT. Non peccare solius Dei est, etc., usque ad nisi verum et sincerum. AUG., quæst. 36 in Levit. Sane quoniam sex pecora præcipiuntur offerri pro populo, etc., usque ad quæ omnia fuerant pro peccato.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And Moses diligently sought the goat of the sin offering, and, behold, it was burnt: and he was angry with Eleazar and Ithamar, the sons of Aaron which were left alive, saying,

In Context

15eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut præcepit Dominus.

17Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,

Read all of Leviticus 10

Cross References

Exodus 32:19Cumque appropinquasset ad castra, vidit vitulum, et choros: iratusque valde, projecit de manu tabulas, et confregit eas ad radicem montis: + 32.19 Iratusque valde. ID., quæst. 144. Iratus Moyses, tabulas testimonii digito Dei scriptas fregisse videtur. Magno tamen mysterio figurata est iteratio Testamenti Novi, quia vetus fuerat abolendum, et Novum constituendum. Notandum sane quanta pro populo ad Deum supplicatione laboraverit, qui tam severus in eos vindicando fuit.

Leviticus 6:30Hostia enim quæ cæditur pro peccato, cujus sanguis infertur in tabernaculum testimonii ad expiandum in sanctuario, non comedetur, sed comburetur igni. + 6.30 Non comedetur, etc. Quia ad Christum pertinet, qui propria auctoritate, et propria divinitatis virtute remissionem tribuit. Ejus enim passio, per quam nobis procuratur remissio, non fuit hominis puri, sed Dei incarnati. Ideo non editur ab hominibus, sed igne consumitur, quia remissionem dare Dei solius est, qui per ignem significatur, Deus enim noster ignis consumens est Deut. 4..

Leviticus 9:15Et pro peccato populi offerens, mactavit hircum: expiatoque altari, + 9.15 Et pro peccato, etc. ISICH. Cujus hæc figuram habeant, etc., usque ad et quæ docerent Ecclesiam meditari non cessabant. Extendens manum, etc. AUG., Quæst. 28 in Levit. Ad altare stans deserviebat, etc., usque ad qui ibi gradus prohibuit esse.

Ezra 7:5filii Abisue, filii Phinees, filii Eleazar, filii Aaron sacerdotis ab initio.

Mark 3:5Et circumspiciens eos cum ira, contristatus super cæcitate cordis eorum, dicit homini: Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est manus illi. + 3.5 Extende manum. BEDA. Infructuosa debilitas animæ non melius curatur quam eleemosynæ largitione; unde: Qui habet duas tunicas, det non habenti: et qui habet escas, similiter faciat Luc. 3.. Et in Ecclesiastico: Fili, non sit manus tua porrecta ad capiendum et ad dandum collecta Eccl. 4.. Frustra enim in oratione manus ad Dominum expandit, qui eas ad rogantem viduam non extendit. Et restituta est manus illi. Magnum studium nequitiæ in crimen reputant., quod ad verbum illius sanata est manus. Neque et sabbato potest convinci laborasse, qui dixit et facta sunt: cum ipsi in sabbatis cibos portent, calices porrigant, et cætera victui necessaria.

Ephesians 4:26Irascimini, et nolite peccare: sol non occidat super iracundiam vestram. + 4.26 Irascimini, id est indignamini vobis ipsis tanta vehementia ut peccare desistatis, quia super hanc iram non occidit sol justitiæ, sed potius illi irradiat. Ira est naturalis motus animi contra peccantes; sed ne modum excedendo peccetis asperius arguendo. Unde Salomon: Noli esse nimis justus qui perit justitia sua Eccl. 7.. Temperanda est ergo justitia, unde et Deus suffert iniquos, ut aliqui ex eis corrigantur. Sol non occidat. Vult ut ira non duret, quia si durat, datur occasio diabolo. Iratus enim male cogitat, et sic se diabolus inserit ut mala peragat. Sol non occidat. Christus mentem non deserat, qui cum ira nunquam habitat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 10:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 10:15Leviticus 10Leviticus 10:17 →