Leviticus 10:9
Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: quia præceptum sempiternum est in generationes vestras: + 10.9 Vinum et omne quod inebriare. ID. Usque nunc hanc legem Ecclesia custodit, etc., usque ad id est spiritualiter inspirasse. Vinum et omne quod, etc. Ab iis quæ statum mentis dejiciunt vel evertunt abstinere jubentur, quando tabernaculum ingrediuntur. Nos autem nunquam inebriemur, sed semper mente et corpore sobrii simus. Quando intrabitis. AUG., quæst. 33. Quando ergo eis licebat bibere, etc., usque ad ut hoc sit officium sacerdotum legitimum æternum in progenies eorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
8Dixit quoque Dominus ad Aaron:
Cross References
Exodus 27:21in tabernaculo testimonii, extra velum quod oppansum est testimonio. Et collocabunt eam Aaron et filii ejus, ut usque mane luceat coram Domino. Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israël. + 27.21 Et collocabunt. ID., ibid. Non est enim omnium sacramenta fidei populo prædicare, etc., usque ad qualibus Jacobus dicit. Nolite plures magistri fieri, fratres mei, etc. Jac. 3.. Perpetuus erit, etc. ID., ibid. Hæc clausula, sicut quæ tabernaculo, etc., usque ad cum sit Deus omnia in omnibus.
Numbers 6:3a vino, et omni quod inebriare potest, abstinebunt. Acetum ex vino, et ex qualibet alia potione, et quidquid de uva exprimitur, non bibent: uvas recentes siccasque non comedent + 6.3 A vino et omni quod inebriare potest, RAB. in Num. In duodecima mansione, etc., usque ad et corruptione veteris nequitiæ delectantur.
Proverbs 20:1[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
Isaiah 28:7[Verum hi quoque præ vino nescierunt, et præ ebrietate erraverunt; sacerdos et propheta nescierunt præ ebrietate; absorpti sunt a vino, erraverunt in ebrietate, nescierunt videntem, ignoraverunt judicium.
Ezekiel 44:21Et vinum non bibet omnis sacerdos, quando ingressurus est atrium interius.
Luke 1:15erit enim magnus coram Domino: et vinum et siceram non bibet, et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ: + 1.15 Vinum et siceram, etc. BEDA. Magnæ coram Deo virtutis est prædicare in deserto gaudia cœlestia, etc., usque ad et jam erat spiritus gratiæ.