Proverbs 20:1
[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wine is a mocker, strong drink is raging: and whosoever is deceived thereby is not wise.
In Context
Cross References
Genesis 9:21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. + 9.21 Bibensque vinum, etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. In tabernaculo suo, id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. Judæis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis et gentibus, quasi Sem et Japheth, Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. ALCUIN. Post diluvium Nœ inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Nœ specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.
Genesis 19:33Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa. Et ingressa est major, dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia, nec quando surrexit. + 19.33 Dederunt, etc. ISID. Lot in hoc loco legem significat, quia quidam ex illa procreati, et sub illa positi, male intelligendo quodam modo se inebriant; eamque non legitime utendo, infidelitatis opera pariunt. Bona est enim lex, si quis ea legitime utatur.
2 Samuel 11:13et vocavit eum David ut comederet coram se et biberet, et inebriavit eum: qui egressus vespere, dormivit in strato suo cum servis domini sui, et in domum suam non descendit.
1 Kings 20:16Et egressi sunt meridie. Benadad autem bibebat temulentus in umbraculo suo, et reges triginta duo cum eo, qui ad auxilium ejus venerant.
Proverbs 23:29[Cui væ? cujus patri væ? cui rixæ? cui foveæ? cui sine causa vulnera? cui suffusio oculorum? + 23.29 Cui væ, cujus. Quærit disputando, etc., usque ad de quo Judæis: Vos ex patre diabolo estis Joan. 8.. Cui rixæ? cui foveæ? Rixæ, quia concordiam non servat, etc., usque ad et sæpissime in foveam incidit, de qua: Fovea enim profunda est meretrix, etc. Cui sine causa vulnera? quia multi nimis potati vulnera per tumorem acceperunt, quæ nulla ferri causa pertulerunt. Cui suffossio oculorum? quia immoderatus haustus vini, et exterioris et interioris visus ingerit cæcitatem.
Proverbs 31:4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; + 31.4 Noli regibus. Hæc et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur.