bible.software › Leviticus › Leviticus 11 › Leviticus 11:15
Leviticus 11:15
et omne corvini generis in similitudinem suam,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Every raven after his kind;
In Context
14et milvum ac vulturem juxta genus suum, + 11.14 Vulturem juxta genus suum. ID. Qui bellis gaudet. Unde sequitur exercitum, expectans cadavera mortuorum: non debet enim alieno luctu pasci, qui dat operam contemplationi.
16struthionem, et noctuam, et larum, et accipitrem juxta genus suum: + 11.16 Struthionem. Struthio avis est, sed volare non potest, et semper circa terram est, sicut quidam Deo militantes et sæcularibus negotiis se implicantes Job XXXIX; II Tim. 2.. Noctuam. Hanc aiunt in nocte acute videre, et parum in die. Tales sunt qui Legis gloriantur contemplatione, et Evangelii lucem capere non valent. Nycticorax. In nocte tantum rapit. Tales sunt gentes noctis operibus inhiantes, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia Gal. 5.. Larum. Larus est animal tam in aqua quam in terra habitans: volat enim et natat. Huic assimilantur qui circumcisionem et baptismum venerantur. Accipitrem. Accipiter inter rapaces est aves, sed mansuescit, et rapinam cum hominibus operatur. Hunc imitantur qui mansueti videntur, sed cum potentibus et avaris atque rapacibus rapere nituntur. Mergulum et ibin. Hæc longi colli sunt, et cibum ex profunditate terræ vel aquæ ut dicitur trahunt, nec imitanda sunt. Qui enim contemplationi vacat ad superiora debet tendere, nec de inferioribus sollicitus esse.
Read all of Leviticus 11
Cross References
1 Kings 17:4et ibi de torrente bibes: corvisque præcepi ut pascant te ibi.
Proverbs 30:17Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !] + 30.17 Oculum qui subsannat. Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur. Filii aquilæ: quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad cœlum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 11:15