The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 30 › Proverbs 30:17

Proverbs 30:17

Oculum qui subsannat patrem, et qui despicit partum matris suæ, effodiant eum corvi de torrentibus, et comedant eum filii aquilæ !] + 30.17 Oculum qui subsannat. Qui divina judicia reprehendunt, etc., usque ad qui peccati nigredinem humiliter confitentur. Filii aquilæ: quia per gratiam ejus sunt renati, qui in carne ad cœlum transvolavit, qui alibi filii sponsi dicuntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The eye that mocketh at his father, and despiseth to obey his mother, the ravens of the valley shall pick it out, and the young eagles shall eat it.

In Context

16Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. + 30.16 Os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua, ut supra ignem, incendium gehennæ, qui nunquam desinit.

18[Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: + 30.18 Tria sunt mihi difficilia. Ita est ad litteram, etc., usque ad difficile est scire quot cogitationibus juvenis agitur, qui viam veritatis deservit.

Read all of Proverbs 30

Cross References

Genesis 9:21Bibensque vinum inebriatus est, et nudatus in tabernaculo suo. + 9.21 Bibensque vinum, etc. Christus quoque inebriatus, dum passus; nudatus, dum crucifixus. In tabernaculo suo, id est, inter domesticos sanguinis sui, tunc nudata est mortalitas carnis. Judæis scandalum, gentibus stultitiam, ipsis autem vocatis Judæis et gentibus, quasi Sem et Japheth, Dei virtus, et Dei sapientia: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. ALCUIN. Post diluvium Nœ inebriatus est, quia forte nesciebat vino posse inebriari. Nec enim ante diluvium leguntur homines vino usi. Ideo de Nœ specialiter dicitur quod plantaverit vineam. Nudatio femoris sequitur ebrietatem sicut libido satietatem.

Deuteronomy 21:18Si genuerit homo filium contumacem et protervum, qui non audiat patris aut matris imperium, et coërcitus obedire contempserit: + 21.18 Si genuerit. Melior est obedientia quam victimæ, et auscultare magis quam offerre adipem arietum, quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, etc. I Reg. 15. Inobedientem ergo filium et vitiosum Moyses jubet obrui lapidibus: Evangelium quoque duris increpationibus, quasi lapidibus tales arguit: Genimina viperarum, quis docebit vos fugere a ventura ira Luc. 3.?

Deuteronomy 28:26sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus cæli, et bestiis terræ, et non sit qui abigat.

2 Samuel 18:9Accidit autem ut occurreret Absalom servis David, sedens mulo: cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhæsit caput ejus quercui: et illo suspenso inter cælum et terram, mulus cui insederat, pertransivit. + 18.9 Accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo. RAB. Absalom mulo fugiens in quercu per cæsariem capitis suspensus est, etc., usque ad in dispersionem gentium pertranseunt, ipsi principatum pariter et populum amiserunt.

2 Samuel 21:10Tollens autem Respha filia Aja cilicium, substravit sibi supra petram ab initio messis, donec stillaret aqua super eos de cælo: et non dimisit aves lacerare eos per diem, neque bestias per noctem.

Proverbs 23:22Audi patrem tuum, qui genuit te, et ne contemnas cum senuerit mater tua.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 30:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 30:16Proverbs 30Proverbs 30:18 →