The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 11 › Leviticus 11:39

Leviticus 11:39

Si mortuum fuerit animal, quod licet vobis comedere, qui cadaver ejus tetigerit, immundus erit usque ad vesperum: + 11.39 Qui cadaver ejus tetigerit, immundus. ISICH. Iniquorum vitam debemus abominari, justorum imitari. Qui enim vitam malorum tetigerit, immundus erit, donec pœnituerit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if any beast, of which ye may eat, die; he that toucheth the carcase thereof shall be unclean until the even.

In Context

38Si autem quispiam aqua sementem perfuderit, et postea morticinis tacta fuerit, illico polluetur.

40et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. + 11.40 Qui comederit. Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec pœnituerit.

Read all of Leviticus 11

Cross References

Leviticus 11:28Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. + 11.28 Qui portaverit hujusmodi cadavera. Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum.

Leviticus 11:40et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. + 11.40 Qui comederit. Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec pœnituerit.

Leviticus 15:5Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.

Leviticus 15:15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. + 15.15 Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.

Leviticus 17:15Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. + 17.15 Anima quæ comederit, etc. Superius dictum est: Quæ tetigerit morticina a bestiis capta, id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: Anima quæ comederit; totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.

Numbers 19:7Et tunc demum, lotis vestibus et corpore suo, ingredietur in castra, commaculatusque erit usque ad vesperum. + 19.7 Et tunc demum lotis vestibus. ID. Potest intelligi, etc., usque ad recte, Colliget autem cineres vaccæ vir mundus, etc. AUG. Lavabit vestimenta sua sacerdos, etc., usque ad resurrectioni eam velut cremationi mandantes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 11:39

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 11:38Leviticus 11Leviticus 11:40 →