Leviticus 11:40
et qui comederit ex eo quippiam, sive portaverit, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum. + 11.40 Qui comederit. Id est, quasi advocatus defenderit, et in se auxiliando transtulerit, lavet vestimenta sua, id est actiones pravas, donec pœnituerit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 22:31Viri sancti eritis mihi: carnem, quæ a bestiis fuerit prægustata, non comedetis, sed projicietis canibus.
Leviticus 11:28Et qui portaverit hujuscemodi cadavera, lavabit vestimenta sua, et immundus erit usque ad vesperum: quia omnia hæc immunda sunt vobis. + 11.28 Qui portaverit hujusmodi cadavera. Falsa dicendo testimonia. dignum dicendo indignum, et mundum immundum.
Leviticus 14:46Qui intraverit domum quando clausa est, immundus erit usque ad vesperum:
Leviticus 15:15qui faciet unum pro peccato et alterum in holocaustum: rogabitque pro eo coram Domino, ut emundetur a fluxi seminis sui. + 15.15 Coram Domino ut emundetur. Secundum voluntatem et legem Dei, super quæ peccavit, emundatur pœnitendo, sacrificia orationum offerendo, et deinceps recte vivendo et perfecte sapiendo.
Leviticus 16:26Ille vero, qui dimiserit caprum emissarium, lavabit vestimenta sua, et corpus aqua, et sic ingredietur in castra. + 16.26 Illi vero qui dimiserint. ORIG., hom. 9 in Lev. Ascendit in cor tuum concupiscentia? etc., usque ad et hic in lavandis vestibus potest eadem figura servari.
Leviticus 17:15Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. + 17.15 Anima quæ comederit, etc. Superius dictum est: Quæ tetigerit morticina a bestiis capta, id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: Anima quæ comederit; totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.