bible.software › Leviticus › Leviticus 11 › Leviticus 11:46
Leviticus 11:46
Ista est lex animantium ac volucrum, et omnis animæ viventis, quæ movetur in aqua, et reptat in terra,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
This is the law of the beasts, and of the fowl, and of every living creature that moveth in the waters, and of every creature that creepeth upon the earth:
In Context
45Ego enim sum Dominus, qui eduxi vos de terra Ægypti, ut essem vobis in Deum. Sancti eritis, quia ego sanctus sum.
47ut differentias noveritis mundi et immundi, et sciatis quid comedere et quid respuere debeatis. + 11.47 Et sciatis quid comedere. Non hi cibi nos mundant vel polluunt, sed nos ipsi: vivificamus enim quæ comeduntur, et quemadmodum omnis cibus bonus I Petr. 2., et nihil rejiciendum, quod cum gratiarum actione percipitur; sic ea quæ comeduntur, id est quæ nutriunt animam, bonas scilicet actiones, nos vivificamus, si bene utimur: si male, mortificamus. Qui enim ex rapina facit eleemosynam mortificat eam, et aufert ei potentiam; et qui abstinent a cibis, fratribus vero detrahunt, mortificant abstinentiam.
Read all of Leviticus 11
Cross References
Leviticus 14:54Ista est lex omnis lepræ et percussuræ, + 14.54 Ista est lex. Quia late leges lepræ exposuit, necessario recapitulavit, prius genus, deinde partes exponit. Lepræ. Impiæ doctrinæ, quæ contingit etiam laicis, ideo additum est: Vir aut mulier in quo fuerit plaga lepræ et eat. Si enim sacerdotes tantum intellexisset, mulierem non addidisset. Post hæc lepram, quæ est in virtutibus, posuit, hæc enim sunt animæ vestimenta. Inde quæ est in Ecclesiæ doctoribus, qui sunt parietes domus. Tandem cicatricis et erumpentium papularum memoriam facit: lepram veram describens, eam scilicet quæ est in peccatis vel in dubiis vel manifestis.
Ezekiel 43:12Ista est lex domus in summitate montis: omnis finis ejus in circuitu, Sanctum sanctorum est. Hæc est ergo lex domus.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 11:46