The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 12 › Leviticus 12:5

Leviticus 12:5

Sin autem feminam pepererit, immunda erit duabus hebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui, et sexaginta sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if she bear a maid child, then she shall be unclean two weeks, as in her separation: and she shall continue in the blood of her purifying threescore and six days.

In Context

4ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ. + 12.4 Triginta tribus diebus, etc. ID. septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant. AUG., quæst. 40 in Levit. Quæ differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminæ octoginta. Omne sanctum non tanget. Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam sæpe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea. Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quæ altari imponerent.

6Cumque expleti fuerint dies purificationis suæ, pro filio sive pro filia, deferet agnum anniculum in holocaustum, et pullum columbæ sive turturem pro peccato, ad ostium tabernaculi testimonii, et tradet sacerdoti, + 12.6 Cumque expleti fuerint. Intentionem aperit, quia scilicet, pollutionem naturales motus non faciunt, sed peccatum, de quo dicit David: Ecce enim in iniquitatibus conceptus Psal. 50., etc., Matrem naturam appellans, et immunditiam peccati Adæ et Evæ in totum genus humanum descendisse significans. Ideo Moyses, completis diebus purificationis holocaustum, et pro peccato præcepit immolari; evidenter ostendens quia imago Dei perfectionem tribuit generi nostro. Nam formationem dies mundationis ostendunt, perfectionem holocaustum. AUG., ubi supra. Nunquid peperisse peccatum est? etc., usque ad non ut dicerent super filio aut super filia, sed pro filio aut filia. Notandum autem quam pauper Dominus nasci voluerit, ut non pro illo offerretur agnus et pullus columbinus aut turtur, sed par turturum aut duo pulli columbarum secundum Evangelium, quod scriptura Levitici tunc jussit offerri, si non habuit agnum manus offerentis, quod satis est magnum. BEDA, in Lev., tom. 2. Dominus noster non solum homo, etc., usque ad et post in cœlestem Jerusalem bonorum operum victimis Domino commendata perveniet.

Read all of Leviticus 12

Cross References

Leviticus 12:2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. + 12.2 Mulier si suscepto semine. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Septimana est præsens vita, etc., usque ad nec in futuro purgabitur. Immunda erit. ISICH. Quia scilicet sator immundus, ut hæres Adæ, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mistus. Postquam enim exiit de paradiso cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus. Septem diebus. ID. Quia Adam, etc., usque ad quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit. Die octavo, etc. ID. Dies octavus, etc., usque ad Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit.

1 Timothy 2:14et Adam non est seductus: mulier autem seducta in prævaricatione fuit. + 2.14 Adam non est. AUG., lib. II de Gen. ad litteram, c. ult. Cum enim prævaricatorem dicat Apostolus in similitudine prævaricationis Adæ, etc., usque ad nullo modo illum arbitror potuisse seduci.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 12:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 12:4Leviticus 12Leviticus 12:6 →