The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 12 › Leviticus 12:2

Leviticus 12:2

Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Mulier, si suscepto semine pepererit masculum, immunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ. + 12.2 Mulier si suscepto semine. ISID., quæst. in Levit., tom. 5. Septimana est præsens vita, etc., usque ad nec in futuro purgabitur. Immunda erit. ISICH. Quia scilicet sator immundus, ut hæres Adæ, qui per transgressionem immundus, et ita uxori mistus. Postquam enim exiit de paradiso cognovit uxorem suam, et ita propagatur humanum genus. Septem diebus. ID. Quia Adam, etc., usque ad quando Adam separatus a paradiso in hanc miseriam decidit. Die octavo, etc. ID. Dies octavus, etc., usque ad Inobedientia autem immunditiam nobis sordemque contraxit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Speak unto the children of Israel, saying, If a woman have conceived seed, and born a man child: then she shall be unclean seven days; according to the days of the separation for her infirmity shall she be unclean.

In Context

1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

3Et die octavo circumcidetur infantulus:

Read all of Leviticus 12

Cross References

Genesis 1:28Benedixitque illis Deus, et ait: Crescite et multiplicamini, et replete terram, et subjicite eam, et dominamini piscibus maris, et volatilibus cæli, et universis animantibus, quæ moventur super terram. + 1.28 Et dominamini piscibus, etc. Quod prius quasi consulendo dixerat de eis, nunc dicit imperans, ut habet scilicet dominium omnium creaturarum in inferiore parte mundi. Quod per singula exsequitur. Et dominamini piscibus maris. BEDA, in Hexæm. Quæritur qua utilitate homo dominatum inter cætera animantia percepit, etc., usque ad et rictus bestiarum et serpentum venenum cessisse.

Leviticus 5:3et si tetigerit quidquam de immunditia hominis juxta omnem impuritatem, qua pollui solet, oblitaque cognoverit postea, subjacebit delicto.

Leviticus 15:19Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. + 15.19 Mulier, etc. Per menstrua pravæ cogitationes designantur. Quæ enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquæ cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur. Mulier quæ redeunte. ISICH. Intendit tam mulieres, etc., usque ad quæ corruptio humani generis est. Septem diebus, etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica prædicatio. Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit, etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus.

Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.

Job 25:4Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? + 25.4 Nunquid justificari. Quia per mulierem culpæ subditam nascitur homo, reatus primi infirmitas in prole propagatur.

Luke 2:22Et postquam impleti sunt dies purgationis ejus secundum legem Moysi, tulerunt illum in Jerusalem, ut sisterent eum Domino, + 2.22 Tulerunt illum. Parvuli qui de toto regno Judæorum ad templum portabantur, si erant de tribu Levi, in ministerium domus perpetuo detinebantur. Si de alia tribu, pretio dato a parentibus primogeniti redimebantur ad propria referendi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 12:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 12:1Leviticus 12Leviticus 12:3 →