Leviticus 14:35
ibit cujus est domus, nuntians sacerdoti, et dicet: Quasi plaga lepræ videtur mihi esse in domo mea.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Joshua 7:21Vidi enim inter spolia pallium coccineum valde bonum, et ducentos siclos argenti, regulamque auream quinquaginta siclorum: et concupiscens abstuli, et abscondi in terra contra medium tabernaculi mei, argentumque fossa humo operui. + 7.21 Regulamque. ADAM., hom. 7. Furatus est autem linguam auream, etc., usque ad quod furanti exstitit causa peccati. Regulamque. LXX: Linguam, hæreticorum scilicet dogmata, vel superstitiosa sæcularium litterarum studia. Hæc enim est lingua aurea, luculento sermone aptata. Hanc furati sunt hæretici de Jericho, quasi auream regulam, qui philosophorum sectam conati sunt inducere in Ecclesiam: quorum anathemate multi perduntur, et quasi acervo lapidum multitudine peccatorum exstinguuntur: quorum ductor diabolus, qui per illorum impietatem fidelium quosdam vicerat, rursus superatus vincitur, et a populo Dei suspensus, crucis virtute necatur. ISID., in Jos. Jericho mundum significat: de anathemate ejus in tabernaculo suo abscondit, qui sæculares mores Ecclesiæ secretis inserit; qui sub cultu Dei manens, solemnitates sæculi vel spectacula diligit; qui sortilegos aruspices et augures inquirit, vel cætera facit quæ in Jericho, id est in sæculo habebantur. Lapidavitque eum. AUG., quæst. in Jos. Quæritur eum Dominus eum qui furtum fecerat, etc., usque ad peccato suo secum consumptis mori.
1 Kings 13:34Et propter hanc causam peccavit domus Jeroboam, et eversa est, et deleta de superficie terræ.
Proverbs 3:33Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. + 3.33 In domo impii. Ut purpurati divitis, qui in hac vita spiritualibus eguit, et post ad tantam pervenit inopiam, ut nec guttam aquæ, quam quærebat, acciperet, unde: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo, qui in remuneratione audient: Venite, benedicti, Matth. 15., etc. Sed ad litteram sæpe contingit eos, qui aliena diripiunt, ad ultimum inopia consumi; at illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.