Proverbs 3:33
Egestas a Domino in domo impii; habitacula autem justorum benedicentur. + 3.33 In domo impii. Ut purpurati divitis, qui in hac vita spiritualibus eguit, et post ad tantam pervenit inopiam, ut nec guttam aquæ, quam quærebat, acciperet, unde: Qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo, qui in remuneratione audient: Venite, benedicti, Matth. 15., etc. Sed ad litteram sæpe contingit eos, qui aliena diripiunt, ad ultimum inopia consumi; at illos qui sua largiuntur, etiam bonis abundare terrenis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The curse of the LORD is in the house of the wicked: but he blesseth the habitation of the just.
In Context
Cross References
Leviticus 26:14Quod si non audieritis me, nec feceritis omnia mandata mea, + 26.14 Quod si. ISICH. Obedientium bona præcedenti capitulo expressit: quæ autem sint prævaricatorum mala, præsenti capitulo ostendit, quorum quædam ad litteram Judæi passi sunt: omnia vero secundum spiritum.
Deuteronomy 11:28maledictionem, si non obedieritis mandatis Domini Dei vestri, sed recesseritis de via, quam ego nunc ostendo vobis, et ambulaveritis post deos alienos, quos ignoratis.
Deuteronomy 28:16Maledictus eris in civitate, maledictus in agro.
Joshua 6:18Vos autem cavete ne de his, quæ præcepta sunt, quippiam contingatis, et sitis prævaricationis rei, et omnia castra Israël sub peccato sint atque turbentur.
2 Samuel 6:11Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethæi tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus. + 6.11 Tribus mensibus. ID. Quibus scilicet fides, spes et charitas significantur, etc., usque ad et ovium ducatum gerunt in martyrii sanguine coronans. In organis. Id est, ad armum ligatis, dum manibus ferentis tanguntur. Aliud genus organi est quod cum aqua fit.
Job 24:18Levis est super faciem aquæ: maledicta sit pars ejus in terra, nec ambulet per viam vinearum. + 24.18 Levis est super faciem aquæ. Aquæ superficies huc atque illuc, etc., usque ad unde crebro sententia ad eum redit qui est auctor mali. Maledicta sit pars. Ibid. Quisquis in vita præsenti recta agit, etc., usque ad in reatu tamen maledictionis æternæ tenetur. Nec ambulet per viam vinearum. Ille per viam vinearum ambulat, qui universalis Ecclesiæ prædicatorem pensans, neque a fidei, neque a bonorum actuum rectitudine declinat.