Leviticus 15:16
Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum. + 15.16 Vir de quo egreditur, etc. ISICH. Nisi quis, etc., usque ad mundavit genus humanum. ID. Quia multi, etc., usque ad doctorum suorum traditionibus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 15:5Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Deuteronomy 23:10Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,
Deuteronomy 23:12Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ, + 23.12 Habebis. Corporalem enim munditiam diligit Deus: ideo præcepit nihil fœdum remanere in castris. Mystice. GREG., lib. XXXI Mor., cap. 32. Habebis locum, etc. Naturæ corruptibilis pondere gravatæ a nostræ mentis utero quædam cogitationum superflua quasi ventris gravamen erumpunt. Sed portare sub balteo paxillum debemus, ut ad reprehendendos nosmetipsos semper accincti acutum circa nos stimulum compunctionis habeamus, quod terram nostræ mentis pœnitentiæ dolore confodiat, et quod a nobis fetidum erumpit, abscondat.
1 Peter 2:11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, + 2.11 Charissimi. ID. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitæ remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Tanquam advenas. Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in cœlis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus.