The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 15 › Leviticus 15:17

Leviticus 15:17

Vestem et pellem, quam habuerit, lavabit aqua, et immunda erit usque ad vesperum. + 15.17 Vestem et pellem. Miseriam exprimit originalis peccati, quo genus humanum pollutum etiam insensata polluit. Mulieres exprimit quæ libidinis causa miscentur viris ad temporalem usum, quem præstant, et vestimentum, pelles quoque veteratæ projiciuntur, et muliebris consuetudo veterascente amicitia respuitur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And every garment, and every skin, whereon is the seed of copulation, shall be washed with water, and be unclean until the even.

In Context

16Vir de quo egreditur semen coitus, lavabit aqua omne corpus suum: et immundus erit usque ad vesperum. + 15.16 Vir de quo egreditur, etc. ISICH. Nisi quis, etc., usque ad mundavit genus humanum. ID. Quia multi, etc., usque ad doctorum suorum traditionibus.

18Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.

Read all of Leviticus 15

Cross References

Numbers 31:23et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur: quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur:

Jude 1:23illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore: odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam. + 1.23 Illos vero salvate. Eos qui non sunt damnati apud Deum, sed etiam prope cadunt in ignem, docete ut seipsos liberent. In timore. BEDA. Hoc ad priora illa omnia adjungendum est. Nam, etc., usque ad ne forte plus justo vel severus existat, vel pius. Odientes eam. Non corpus nostrum odisse debemus, sed maculatum esse, ut immaculatum reddamus, ut de carnali spirituale efficiatur. Quod non nostri arbitrii potestate, sed Dei gratia perficiendum est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 15:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 15:16Leviticus 15Leviticus 15:18 →