The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 15 › Leviticus 15:19

Leviticus 15:19

Mulier, quæ redeunte mense patitur fluxum sanguinis, septem diebus separabitur. + 15.19 Mulier, etc. Per menstrua pravæ cogitationes designantur. Quæ enim menstrua patitur, alienam carnem non tangit, et propria se polluit. Sic iniquæ cogitationes et voluntates, quamvis opere non compleantur, apud Deum pro factis habentur et puniuntur. Mulier quæ redeunte. ISICH. Intendit tam mulieres, etc., usque ad quæ corruptio humani generis est. Septem diebus, etc. Universitatem temporum significat, usque ad completionem, qua declaratum est Evangelium: separati enim erant homines a Deo usquequo conjungeret eos evangelica prædicatio. Qui tetigerit vestimentum ejus, lavabit, etc. Sic oportet ab idololatria abstinere: ut nec idololatras nec eorum discipulos vel fautores, quibus quasi lectis vel vasis utuntur, contingamus, nec communionem cum eis habeamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And if a woman have an issue, and her issue in her flesh be blood, she shall be put apart seven days: and whosoever toucheth her shall be unclean until the even.

In Context

18Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.

20Omnis qui tetigerit eam, immundus erit usque ad vesperum:

Read all of Leviticus 15

Cross References

Leviticus 12:4ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ. Omne sanctum non tanget, nec ingredietur in sanctuarium, donec impleantur dies purificationis suæ. + 12.4 Triginta tribus diebus, etc. ID. septem additis, etc., usque ad incertum est enim an feminam, an marem pariant. AUG., quæst. 40 in Levit. Quæ differentia est inter septem dies, etc., usque ad in feminæ octoginta. Omne sanctum non tanget. Quid sanctuarium vult intelligere cum tabernaculum nonnisi sacerdotes debeant ingredi, et usque ad velum secundi: ultra velum autem, ubi erat arca, summus tantum sacerdos introibat? Forte ante tabernaculum, ubi altare sacrificiorum est, potuit dici sanctuarium. Nam sæpe sanctus locus appellatur etiam atrium, cum dicitur: In loco sancto edent ea. Illuc forsitan intrabant mulieres dona sua offerentes, quæ altari imponerent.

Leviticus 22:5et qui tangit reptile, et quodlibet immundum cujus tactus est sordidus,

Lamentations 1:17Phe Expandit Sion manus suas; non est qui consoletur eam. Mandavit Dominus adversum Jacob in circuitu ejus hostes ejus; facta est Jerusalem quasi polluta menstruis inter eos.

Matthew 15:19de corde enim exeunt cogitationes malæ, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiæ: + 15.19 De corde, etc. Non enim a diabolo immittuntur, sed ex propria voluntate nascuntur. Diabolus enim incentor est non auctor, quia nec interiora nisi per habitus et gestus novit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 15:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 15:18Leviticus 15Leviticus 15:20 →