Leviticus 15:18
Mulier, cum qua coierit, lavabitur aqua, et immunda erit usque ad vesperum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Leviticus 15:5Si quis hominum tetigerit lectum ejus, lavabit vestimenta sua, et ipse lotus aqua, immundus erit usque ad vesperum.
Psalms 51:5Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. + 51.5 Dilexisti malitiam, etc. CASS. Non deserit malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit. 1
1 Corinthians 6:18Fugite fornicationem. Omne peccatum, quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem fornicatur, in corpus suum peccat. + 6.18 Fugite fornicationem. Cum aliis vitiis potest exspectari conflictus, sed hanc fugite, ne approximetis, quia non aliter potest melius vinci. Omne enim peccatum. Nullum peccatum intantum dehonestat et coinquinat corpus, ut illud. Qui autem fornicatur. Non dicitur propter quantitatem fornicationis, quod ipsa sola sit in corpore, et alia extra corpus. Plura enim adeo magna, ut fornicatio, vel majora. Sed propter qualitatem, quia turpius coinquinat corpus quam alia peccata.
Ephesians 5:3Fornicatio autem, et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos:
2 Timothy 2:22Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
1 Peter 2:11Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam, + 2.11 Charissimi. ID. Hucusque generaliter instruxit Ecclesiam, etc., usque ad libertas vitæ remissioris majora illecebrarum titillantium tolerare pericula. Tanquam advenas. Eo minus animum terrenis rebus supponite, quo vos patriam in cœlis habere meministis. Reprobi hic habent patriam, cujus desideriis inhiant, ideo relegabuntur in perpetuum exsilium, carentes voluptatibus.