Leviticus 16:29
Eritque vobis hoc legitimum sempiternum: mense septimo, decima die mensis, affligetis animas vestras, nullumque opus facietis, sive indigena, sive advena qui peregrinatur inter vos. + 16.29 Mense autem septimo. ORIG., ubi supra. In qua solemnitas repropitiationis, etc., usque ad id est abjectus et refutatus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28et quicumque combusserit ea, lavabit vestimenta sua et carnem aqua, et sic ingredietur in castra.
Cross References
Exodus 12:16Dies prima erit sancta atque solemnis, et dies septima eadem festivitate venerabilis: nihil operis facietis in eis, exceptis his, quæ ad vescendum pertinent.
Exodus 30:10Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. + 30.10 Et deprecabitur, etc. ID., ibid. Quia Christus sacerdos noster, etc., usque ad recte subjungit: Et placabit, etc. ID. Placat Aaron super altare incensi, etc., usque ad Isaac et Isræl, etc.
Leviticus 23:7Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, + 23.7 Omne opus, etc. Qui facit peccatum servus est peccati Joan. 8.. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus. Servile, etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino.
Leviticus 23:27Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino. + 23.27 Decimo die, etc. ISICH. Propitiationem et a peccatis liberationem acquiri in humilitate et afflictione animæ ex his intelligimus. Hanc debemus agere a vespere, id est a pœnitentia incipere quam fecit Christus initium prædicationis suæ Matth. 4.: pœnitentiæ superædificanda est vita bona et virtutibus consummata. Unde adjecit: Et offeretis holocaustum Domino.
Leviticus 23:36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. + 23.36 Dies quoque. ID. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri sæculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero præsenti succedit sæculo, quod significat in septenario. Præterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: Regnum Dei intra vos est, etc. Cœtus. LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Philipp. 1..
Numbers 29:7Decima quoque dies mensis hujus septimi erit vobis sancta atque venerabilis, et affligetis animas vestras: omne opus servile non facietis in ea.