The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 23 › Leviticus 23:7

Leviticus 23:7

Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo, + 23.7 Omne opus, etc. Qui facit peccatum servus est peccati Joan. 8.. Non debemus servire peccato, cum pascha celebramus, in quo a peccato nos liberavit Christus. Servile, etc. Non permittit agere servilia, aliis diebus quibus nos prohibuit, unde subdit: sed offeretis sacrificium in igne Domino.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In the first day ye shall have an holy convocation: ye shall do no servile work therein.

In Context

6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis. + 23.6 Septem diebus, etc. Si vere pascha celebrare volumus, septem diebus, id est semper, ab omni malitia azymi esse debemus, et maxime a Judaico errore. Unde ait Apostolus: Non in fermento veteri neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis I Cor. 5..

8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. + 23.8 Sacrificium, etc. LXX: holocaustomata, ubi innuitur quod ab omnibus cessare jubet servilibus; præterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam humanam, quia initium, hæc finis, in quo omnia possunt comprehendi.

Read all of Leviticus 23

Cross References

Leviticus 23:8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo. + 23.8 Sacrificium, etc. LXX: holocaustomata, ubi innuitur quod ab omnibus cessare jubet servilibus; præterea non solum primam, sed et septimam nominavit, ut totam comprehenderet vitam humanam, quia initium, hæc finis, in quo omnia possunt comprehendi.

Leviticus 23:25omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino. + 23.25 Omne opus servile non facietis in eo. Quasi [sicut] non est opus servilia agendi: ante fecistis, sed sicut exhibuistis membra vestra iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete servire justitiæ in sanctificationem Rom. 6.: hoc est enim verum holocaustum.

Leviticus 23:36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo. + 23.36 Dies quoque. ID. Nota eadem de primo et de octavo dici, quia scilicet resurrectionis dies secunda est, et initium futuri sæculi. Primus, in Christo est conversationis principium et futurorum exordium; octavus vero præsenti succedit sæculo, quod significat in septenario. Præterea sancti habent requiem et vitam futuram in hac vita. Unde apostolis dictum est: Regnum Dei intra vos est, etc. Cœtus. LXX: egressus, quia hinc exitus, ibi habitatio, unde: Cupio dissolvi et esse cum Christo Philipp. 1..

Numbers 29:1Mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis in ea, quia dies clangoris est et tubarum. + 29.1 Mensis etiam septimi. ORIG., hom. 23 in Num. Sequitur festivitas septimorum, etc., usque ad quem posuit Deus propitiatorem in sanguine suo, per fidem. ORIG. Ultimus dies festus, etc., usque ad, Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est I Cor. 13..

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 23:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 23:6Leviticus 23Leviticus 23:8 →