Leviticus 16:4
Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. + 16.4 Tunica linea vestietur, etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia. Feminalibus. HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. 1. Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur. ID. Secundum Hebræos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur. Cum lotus fuerit. ISICH. Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 28:39Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii. + 28.39 Stringesque tunicam. ID., ibid. Quare linea dicta sit stricta, etc., usque ad cum dicitur: Et tiaram byssinam facies, etc. BED., ibid. Qualiter hæc facta sit, etc., usque ad auditoribus asperum reddat et durum. Et tiaram, etc. ID., ibid. Tiara quæ cidaris et mitra vocatur, etc., usque ad timore Dei perficeret. ID. De factura baltei, etc., usque ad et cætera indumenta, cum dicitur:
Exodus 30:20quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino,
Exodus 40:12Applicabisque Aaron et filios ejus ad fores tabernaculi testimonii, et lotos aqua + 40.12 Applicabisque Aaron, etc. STRAB. Fores tabernaculi, id est, sanctæ Ecclesiæ, sunt apostoli, per quos debet aulam cœli ingredi: ad hos applicandi sunt Aaron et filii ejus, id est omnis cœtus sanctorum et maxime præpositorum, ut eos imitentur et eorum vestigia sequantur.
Leviticus 6:3sive rem perditam invenerit, et inficians insuper pejeraverit, et quodlibet aliud ex pluribus fecerit, in quibus solent peccare homines,
Leviticus 8:6Statimque obtulit Aaron et filios ejus. Cumque lavisset eos, + 8.6 Cumque lavisset. HIERON., ubi supra. Jam tunc purgationem mundi, etc., usque ad ut quod mente concipimus, opere perpetremus. ORIG., hom. 6 in Levit. Lavet te Moyses, etc., usque ad quali ordine pontifex constituatur.
Isaiah 53:2Et ascendet sicut virgultum coram eo, et sicut radix de terra sitienti. Non est species ei, neque decor, et vidimus eum, et non erat aspectus, et desideravimus eum: + 53.2 Virgultum. Symmachus, ramus; hominem significans, qui processit de utero virginis. Sitienti. Aquila, invia, ubi virginitatis privilegium demonstratur, quia sine semine de terra prius invia creatus est.