The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 16 › Leviticus 16:3

Leviticus 16:3

nisi hæc ante fecerit: vitulum pro peccato offeret, et arietem in holocaustum. + 16.3 Vitulum pro peccato offeret. ISICH. Mirandus ordo. Cum enim dixisset, quia non est semper ingrediendum in sancta, ne temere et incircumspecte accedere præsumamus, quando et quomodo ingrediamur, ostendit. Vitulum offeret pro peccato. Initium prædicationis divinæ Christus est, et passio ejus, si hæc non fuisset et ab errore tam Gentili quam Judaico homines non liberasset, de divinitate Patris loqui non posset. Nemo enim novit Patrem nisi Filius et cui voluerit revelare Matth. 11..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thus shall Aaron come into the holy place: with a young bullock for a sin offering, and a ram for a burnt offering.

In Context

2et præcepit ei, dicens: Loquere ad Aaron fratrem tuum, ne omni tempore ingrediatur sanctuarium, quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca, ut non moriatur (quia in nube apparebo super oraculum), + 16.2 Loquere ad Aaron, etc. ID. Quantum parcat nobis Deus, etc., usque ad quod præsentibus cavetur verbis. Coram propitiatorio. ISICH. LXX: Coram facie propitiatorii, etc., usque ad vel quam ex carne Dominica percipimus.

4Tunica linea vestietur, feminalibus lineis verenda celabit: accingetur zona linea, cidarim lineam imponet capiti: hæc enim vestimenta sunt sancta: quibus cunctis, cum lotus fuerit, induetur. + 16.4 Tunica linea vestietur, etc. Qui de Deo locuturus est, et ipsum secundum possibilitatem visurus, omnibus armetur virtutibus, quarum quatuor generales sunt, justitia, castitas, fortitudo, sapientia. Feminalibus. HIERON. epist. ad Fabiolam, tom. 1. Ubi refertur quomodo Moyses Aaron fratrem suum induerit, etc., usque ad morte moriamur. ID. Secundum Hebræos, etc., usque ad ideo lineis feminalibus femina vel femora velantur. Cum lotus fuerit. ISICH. Aqua baptismi, etc., usque ad sed dispensationem Christi intelligere cupiens.

Read all of Leviticus 16

Cross References

Leviticus 1:3si holocaustum fuerit ejus oblatio, ac de armento: masculum immaculatum offeret ad ostium tabernaculi testimonii, ad placandum sibi Dominum: + 1.3 De armento, etc. ISID. Primum sacrificium est vitulus, id est Christus, de armento, id est de patriarcharum stirpe progenitus, qui aratro suæ crucis terram carnis nostræ perdomuit, et Spiritus sancti semen virtutum fruge ditavit. ORIG., ut supra. Vitulus superbus, caro nostra, etc., usque ad oleum autem charitatis et pacis et aliarum virtutum non habuerunt. Ad placandum, etc. Juxta LXX autem hoc acceptum dicit offerenti, scilicet si enim acceptum nobis vere sit, et cor nostrum recte judicans, nullique adhærens passioni, munus ad suscipiendum dignum probaverit: tunc orare in conspectu Domini, id est remissionem possumus obtinere. Unde coram ipso suadebimus corda nostra, quia si reprehenderit nos cor nostrum, scimus quia major est Deus corde nostro, et cognoscit omnia, etc.

Leviticus 4:3si sacerdos, qui unctus est, peccaverit, delinquere faciens populum, offeret pro peccato suo vitulum immaculatum Domino: + 4.3 Si sacerdos, etc. ORIG. Observandum est quod in peccato pontificis legislator non addit quod ignorans aut nolens peccaverit: neque enim ignorantia in eum cadere potest, qui ut doceret cæteros provectus est. ID. Si sacerdos, etc. Terror simul et misericordia, etc., usque ad qui conscientia infirmitatis mordetur. Id. Si sacerdos, etc. Pontifex, sensus pietatis et religionis, etc., usque ad Christi morte reparatur. Vitulum immaculatum Domino, etc. ID. Secundo invenimus offerri a pontifice vitulum in holocaustum, etc. usque ad in quo passus est Christus.

Leviticus 8:18Obtulit et arietem in holocaustum: super cujus caput cum imposuissent Aaron et filii ejus manus suas,

Leviticus 9:3Et ad filios Israël loqueris: Tollite hircum pro peccato, et vitulum, atque agnum, anniculos, et sine macula in holocaustum,

Hebrews 9:7in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine, quem offert pro sua et populi ignorantia: + 9.7 In anno. Quod singulis annis intrabatur, significabatur non venisse adhuc perfectionem. Pro sua et populi ignorantia. Christus pro populo suo obtulit, pro se vero non, nisi in membris suis. Unde ipse ait: Verba delictorum meorum Psal. 21.. Delicta enim nostra sua dicit, quia ea suscepit, non ad habendum, sed ad delendum.

Hebrews 9:24Non enim in manufacta Sancta Jesus introivit exemplaria verorum: sed in ipsum cælum, ut appareat nunc vultui Dei pro nobis:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 16:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 16:2Leviticus 16Leviticus 16:4 →