bible.software › Leviticus › Leviticus 17 › Leviticus 17:12
Leviticus 17:12
Idcirco dixi filiis Israël: Omnis anima ex vobis non comedet sanguinem, nec ex advenis qui peregrinantur apud vos.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Therefore I said unto the children of Israel, No soul of you shall eat blood, neither shall any stranger that sojourneth among you eat blood.
In Context
11quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. + 17.11 Anima carnis. AUG., quæst. 57 in Lev. Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat.
13Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. + 17.13 Homo quicunque. ISICH. Multa Deo cura est de nobis, ne alteri noceamus: propterea percutienti maxillam jubet alteram dare; et auferenti pallium, tunicam dimittere; et non in judicio contendere, ne ex contentione velimus etiam nocere Matth. 5., sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens: Sive venatione sive aucupio, etc. Venatione. Fraude, quæ ad sanguinem vitamque pertinet. Unde: Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabant Psal. 43.. Et rursus: Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Hoc est, si peccantem viderit eum, qui venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est. Vel ovem, etc. Eum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est: tales enim violenti et avari comedunt. Unde: Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. Vel quoniam prius erant justi, recte inter munda computantur. Operiat illum terra, etc. Peccata confitentium terra operit, tanquam inferius remanentia et per pœnitentiam mortificata: quorum prohibitus est clamor ad cœlos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant pœnitere Gen. 18..
Read all of Leviticus 17
Cross References
Exodus 12:49Eadem lex erit indigenæ et colono qui peregrinatur apud vos.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 17:12