Leviticus 17:11
quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. + 17.11 Anima carnis. AUG., quæst. 57 in Lev. Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 9:4Excepto, quod carnem cum sanguine non comedetis. + 9.4 Carnem cum sanguine. ISID. Dantur eis cuncta animalia in escam, quia in vocatione gentium ad fidem nulla distantia est, quod in disco Petri figuratur. Sanguinem manducare prohibentur, ne vita pristina quasi suffocata in conscientia teneatur, sed effundatur per confessionem. Esus carnium concessus videtur post diluvium, propter infecunditatem terræ et hominis fragilitatem.
Leviticus 4:26Adipem vero adolebit supra, sicut in victimis pacificorum fieri solet: rogabitque pro eo sacerdos, et pro peccato ejus, et dimittetur ei.
Leviticus 16:11His rite celebratis, offeret vitulum, et rogans pro se, et pro domo sua, immolabit eum: + 16.11 Vitulum. Quando Christus pro Judaicæ plebis liberatione offertur, vitulus dicitur: quia legis justificationem observabat. Unde ait: Non veni legem solvere, sed adimplere Matth. 5.; qui factus est ex muliere, ut eos qui sub lege erant, redimeret Gal. 4.. Recte ergo dicitur vitulus, quasi mandatis legis subjugatus. ISICH. Sacrificium Christi esse quidem carnis per virtutem divinitatis, et in beneplacito Patris, et propitiationem pro peccatis nostris: et ad subministrationem spiritus peragi legislator manifestat.
Leviticus 17:14Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit.
Matthew 20:28Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
Mark 14:24Et ait illis: Hic est sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur.