The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 17 › Leviticus 17:14

Leviticus 17:14

Anima enim omnis carnis in sanguine est: unde dixi filiis Israël: Sanguinem universæ carnis non comedetis, quia anima carnis in sanguine est: et quicumque comederit illum, interibit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For it is the life of all flesh; the blood of it is for the life thereof: therefore I said unto the children of Israel, Ye shall eat the blood of no manner of flesh: for the life of all flesh is the blood thereof: whosoever eateth it shall be cut off.

In Context

13Homo quicumque de filiis Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, si venatione atque aucupio ceperit feram, vel avem, quibus vesci licitum est, fundat sanguinem ejus, et operiat illum terra. + 17.13 Homo quicunque. ISICH. Multa Deo cura est de nobis, ne alteri noceamus: propterea percutienti maxillam jubet alteram dare; et auferenti pallium, tunicam dimittere; et non in judicio contendere, ne ex contentione velimus etiam nocere Matth. 5., sed patiendo ipsum corrigere. Ideo legislator sanguinis mandatum recapitulat, ut fraudes et astutias nocendi varias auferat, dicens: Sive venatione sive aucupio, etc. Venatione. Fraude, quæ ad sanguinem vitamque pertinet. Unde: Captabant in animam justi, et sanguinem innocentem condemnabant Psal. 43.. Et rursus: Anima nostra sicut passer, erepta est de laqueo venantium Psal. 123.. Hoc est, si peccantem viderit eum, qui venationi et dolo ex infirmitate vel simplicitate expositus est. Vel ovem, etc. Eum scilicet qui a terrenis se removet, quibus vesci licitum est: tales enim violenti et avari comedunt. Unde: Si invicem comeditis, videte ne ab invicem consumamini Gal. 5.. Vel quoniam prius erant justi, recte inter munda computantur. Operiat illum terra, etc. Peccata confitentium terra operit, tanquam inferius remanentia et per pœnitentiam mortificata: quorum prohibitus est clamor ad cœlos ascendere, quo ascendebat clamor Sodomorum, qui nolebant pœnitere Gen. 18..

15Anima, quæ comederit morticinum, vel captum a bestia, tam de indigenis, quam de advenis, lavabit vestimenta sua et semetipsum aqua, et contaminatus erit usque ad vesperum: et hoc ordine mundus fiet. + 17.15 Anima quæ comederit, etc. Superius dictum est: Quæ tetigerit morticina a bestiis capta, id est, qui in talibus communicaverit: hic autem dicitur: Anima quæ comederit; totum scilicet peccatum suum fecerit, et ex eo voluntatem suam expleverit.

Read all of Leviticus 17

Cross References

Exodus 30:33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

Leviticus 17:11quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. + 17.11 Anima carnis. AUG., quæst. 57 in Lev. Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 17:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 17:13Leviticus 17Leviticus 17:15 →