The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 17 › Leviticus 17:9

Leviticus 17:9

et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And bringeth it not unto the door of the tabernacle of the congregation, to offer it unto the LORD; even that man shall be cut off from among his people.

In Context

8Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, + 17.8 Homo de domo Isræl, etc. AUG., ubi supra. Si idem repetitur mandatum, etc., usque ad frustra se Isrælitas vel Judæos jactant.

10Homo quilibet de domo Israël et de advenis qui peregrinantur inter eos, si comederit sanguinem, obfirmabo faciem meam contra animam illius, et disperdam eam de populo suo, + 17.10 De advenis. Gentilibus, qui non sunt conjuncti Judæis, sed apud nos. Apud eos quippe fuimus, ut legem eorum et prophetas, et promissam hæreditatem habentes, non tamen ipsis sed Deo adhærentes: propterea juxta LXX, homo homo dixit, ut ostendat tam eos qui in circumcisione, quam qui in præputio adhærent Deo, hoc debere mandatum servare. Si comederit sanguinem, etc. Sanguinem, homicidium intelligimus; fratris odium, homicidium est: Qui enim odit fratrem suum, homicida est I Joan. 3.. Abstinendum est igitur ab omni odio fratrum, quia super talem animam quæ talem comedit sanguinem secundum illud: Qui devorant plebem meam sicut escam panis Psal. 13. obfirmat faciem suam Deus, Christum, scilicet qui est imago Patris. Qui enim videt Filium, videt et Patrem Joan. 14.. Ipse enim judex est de quo dicitur: Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum Psal. 33.. Ipse autem comedentem sanguinem perdit de populo suo, de communi scilicet hominum genere: quia sicut immisericordem et impium cum malignis spiritibus mittit in ignem æternum, qui præparatus est diabolo et angelis ejus Matth. 25.. Ut autem ostenderet quantum debeamus esse invicem misericordes, quantum diligentes, ostendit quia pro expiatione nostra sanguinem suum fuderit dicens: Ego dedi illum vobis, sanguinem scilicet Christi.

Read all of Leviticus 17

Cross References

Exodus 30:33Homo quicumque tale composuerit, et dederit ex eo alieno, exterminabitur de populo suo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 17:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 17:8Leviticus 17Leviticus 17:10 →