The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 17 › Leviticus 17:8

Leviticus 17:8

Et ad ipsos dices: Homo de domo Israël, et de advenis qui peregrinantur apud vos, qui obtulerit holocaustum sive victimam, + 17.8 Homo de domo Isræl, etc. AUG., ubi supra. Si idem repetitur mandatum, etc., usque ad frustra se Isrælitas vel Judæos jactant.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And thou shalt say unto them, Whatsoever man there be of the house of Israel, or of the strangers which sojourn among you, that offereth a burnt offering of sacrifice,

In Context

7et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, cum quibus fornicati sunt. Legitimum sempiternum erit illis et posteris eorum. + 17.7 Et nequaquam ultra immolabunt hostias suas dæmonibus, etc. Cum a Domino dictum sit Exod. 20.: Non facies tibi idolum nec omnem similitudinem eorum quæ in cœlo sunt sursum, et in terra deorsum, et quæcunque subtus terram; conflatilem vitulum fecerunt, et ei sacrificium obtulerunt, abligurire cupientes sacrificium. Lex ergo, quasi pædagogus eorum, præcipit Deo sacrificare Exod. 32., ut in hoc occupati abstinerent se a sacrificio idololatriæ. Talia tamen sancivit sacrificia, quibus mysteria significantur futura. Cum quibus fornicati sunt. Idololatriam fornicationem vocat, quia Deus despondit sibi animas nostras. Dicitur ergo fornicatio ab illo discessio. Terret etiam eos qui in carne fornicantur, cum peccatum fornicationis comparat idolorum cultui et dæmonum oblationi.

9et ad ostium tabernaculi testimonii non adduxerit eam, ut offeratur Domino, interibit de populo suo.

Read all of Leviticus 17

Cross References

Leviticus 17:4et non obtulerit ad ostium tabernaculi oblationem Domino, sanguinis reus erit: quasi si sanguinem fuderit, sic peribit de medio populi sui.

Joshua 22:11Quod cum audissent filii Israël, et ad eos certi nuntii detulissent, ædificasse filios Ruben, et Gad, et dimidiæ tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Israël:

Joshua 22:16Hæc mandat omnis populus Domini: Quæ est ista transgressio? cur reliquistis Dominum Deum Israël, ædificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes?

1 Samuel 7:9Tulit autem Samuel agnum lactentem unum, et obtulit illum holocaustum integrum Domino: et clamavit Samuel ad Dominum pro Israël, et exaudivit eum Dominus. + 7.9 Agnum lactantem. Agnus oblatus pro populo Dei victoriam præstat, et per passionem Christi dæmonibus superatis, pax data est fidelibus. RAB. Innocentem vitam igne charitatis accensam. RAB. Cum per prædicatores Evangelii Dominus intonat, spiritales hostes in fugam convertuntur coram Isræl, id est populo Dei, et persequuntur eos usque in domum agnitionis: usquequo, scilicet omnis error expurgetur, et Deus vere cognoscatur.

1 Samuel 16:2Et ait Samuel: Quomodo vadam? audiet enim Saul, et interficiet me. Et ait Dominus: Vitulum de armento tolles in manu tua, et dices: Ad immolandum Domino veni.

1 Kings 18:30dixit Elias omni populo: Venite ad me. Et accedente ad se populo, curavit altare Domini quod destructum fuerat. + 18.30 Curavit altare. RAB. Et Redemptor noster contra mundi principem ac satellites ejus decertans ac superans, altare Domini quod destructum fuerat, id est fidelium corda a labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat, quæ ex duodecim lapidibus constructa memoratur, quia ex his qui propheticam et apostolicam fidem seu doctrinam sequuntur gratissima ara Deo construitur, in qua sacrificium laudis in odorem suavitatis offertur.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 17:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 17:7Leviticus 17Leviticus 17:9 →