Leviticus 18:14
Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. + 18.14 Turpitudinem fratris patris, etc. AUG., quæst. 61. Quæritur utrum hoc, etc., usque ad posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterium non timere. Nec accedes, etc. LXX: Et ad uxorem ejus non introibis. Proinde hanc enim turpitudinem dicunt patris fratris ejus, id est patrui pudenda, scilicet, uxoris.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Turpitudinem sororis matris tuæ non revelabis, eo quod caro sit matris tuæ.
15Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
Cross References
Leviticus 20:20Qui coierit cum uxore patrui vel avunculi sui, et revelaverit ignominiam cognationis suæ, portabunt ambo peccatum suum: absque liberis morientur. + 20.20 Qui coierit, etc. Intendit legislator continentiam suadere, ne more pecorum cum mulieribus continue misceamur, sed velut coacti, ad usum continendi paulatim veniamus. Mirum autem quod nunc tales de populo suo disperdi præcipit, cum superius eisdem legem purgationis indixerit. Contemplemur ergo menstruatam gentilium sapientiam a Deo remotam, de volatu avium, et cursu siderum, et mensuris cœli disputantem. Cum hac dormire, id est delectari, vel revelare et palam turpitudinem ejus proferre, fontemque totius erroris exponentem audire, impium est. Ideo talis interficietur de medio populi sui, ne nommetur homo qui imaginem Dei et seipsum ignorando Creatorem a se alienavit. Ipsa quoque interficietur, ne sapientia nominetur, quia sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum I Cor. 3.. Turpitudinem, etc. Sororibus parentum filios misceri prohibet, ut generationes non confundantur, et parentibus reverentia exhibeatur. Secundum spiritum vero et parentum peccata debemus velare, et eorum qui eis sociati sunt, quasi fratres et sorores, quibus nudatis parentes latere non possunt. Unde addit: Ignominiam carnis suæ nudabit. LXX: Sine filiis morietur, id est, sine virtutibus, quæ est pessima sterilitas. Qui coierit, etc. ISICH. Ostendit quia causa filiorum, etc., usque ad superioribus similis est. AUG., quæst. 76. in Lev. Qui coierit cum uxore patris, etc. Quicunque dormierit cum cognata sua, etc., usque ad id est nullo jure succedant parentibus.