bible.software › Leviticus › Leviticus 18 › Leviticus 18:15
Leviticus 18:15
Turpitudinem nurus tuæ non revelabis, quia uxor filii tui est: nec discooperies ignominiam ejus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Thou shalt not uncover the nakedness of thy daughter in law: she is thy son’s wife; thou shalt not uncover her nakedness.
In Context
14Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, quæ tibi affinitate conjungitur. + 18.14 Turpitudinem fratris patris, etc. AUG., quæst. 61. Quæritur utrum hoc, etc., usque ad posset enim aliquis putare quod talem liceret sibi ducere et adulterium non timere. Nec accedes, etc. LXX: Et ad uxorem ejus non introibis. Proinde hanc enim turpitudinem dicunt patris fratris ejus, id est patrui pudenda, scilicet, uxoris.
16Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis: quia turpitudo fratris tui est. + 18.16 Turpitudinem uxoris fratris, etc. In matre concupiscentia, actio intelligitur in filia, in nepte mors. Concupiscentia enim parit peccatum, peccatum mortem Jac. 1., vel aliud peccatum; sicut David ex concupiscentia adulteravit, et pro adulterio occidit.
Read all of Leviticus 18
Cross References
Genesis 38:26Qui, agnitis muneribus, ait: Justior me est: quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit eam. + 38.26 Qui agnitis, etc. HIERON. Cognovit autem Judas, etc. In Hebræo habetur: justificata est ex me; non quod justa fuerit, sed quod comparatione illius minus male fecerit, non vaga turpitudine, sed requirendo filios.
Ezekiel 22:11et unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et socer nurum suam polluit nefarie: frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
This Verse In Other Editions
Study Leviticus 18:15