Leviticus 18:27
Omnes enim execrationes istas fecerunt accolæ terræ qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 20:18ne forte doceant vos facere cunctas abominationes, quas ipsi operati sunt diis suis, et peccetis in Dominum Deum vestrum.
Deuteronomy 25:16Abominatur enim Dominus tuus eum qui facit hæc, et aversatur omnem injustitiam.
1 Kings 14:24sed et effeminati fuerunt in terra, feceruntque omnes abominationes gentium quas attrivit Dominus ante faciem filiorum Israël.
2 Kings 21:2Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israël.
Ezekiel 16:50et elevatæ sunt, et fecerunt abominationes coram me: et abstuli eas sicut vidisti.
Hosea 9:10Quasi uvas in deserto inveni Israël, quasi prima poma ficulneæ in cacumine ejus vidi patres eorum: ipsi autem intraverunt ad Beelphegor, et abalienati sunt in confusionem, et facti sunt abominabiles sicut ea quæ dilexerunt.