The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 19 › Leviticus 19:18

Leviticus 19:18

Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Diliges amicum tuum sicut teipsum. Ego Dominus. + 19.18 Non quæras ultionem. Id est, ne ulciscendi libidine rapiaris dum arguis, ut lætari vel consolari velis de alieno malo, sed potius consulere illi quem arguis. Unde secundum LXX sequitur: Non irasceris filiis populi tui, etc. Sic enim recte ira definita est, quæ sit ulciscendi libido.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou shalt not avenge, nor bear any grudge against the children of thy people, but thou shalt love thy neighbour as thyself: I am the LORD.

In Context

17Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argue eum, ne habeas super illo peccatum.

19Leges meas custodite. Jumentum tuum non facies coire cum alterius generis animantibus. Agrum tuum non seres diverso semine. Veste, quæ ex duobus texta est, non indueris. + 19.19 Jumenta tua, etc. Hæc ad litteram videntur esse ridicula, nec a prophetis et spiritualibus viris sunt observata. Unde David dicit: Ponite filium meum Salomonem in mulam meam Eccli. 19.. Oportebit autem, secundum litteram ea quæ ex tali commistione nascebantur, abominari. Unde: Mulier quoque fortis inveniet lanam et linum, et operata est utile manibus suis Prov. 31..

Read all of Leviticus 19

Cross References

Deuteronomy 32:25Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.] + 32.25 Foris. Corpus ignis æterni torquebit exustio, et mentem angustiæ magnitudo; unde: Vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur Isa. 56.. Juvenem. Nulli scilicet ætati parcetur, quia omnes idololatria maculavit.

2 Samuel 13:28Præceperat autem Absalom pueris suis, dicens: Observate cum temulentus fuerit Amnon vino, et dixero vobis: Percutite eum, et interficite: nolite timere: ego enim sum qui præcipio vobis: roboramini, et estote viri fortes.

Proverbs 20:22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.

Matthew 19:16Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? + 19.16 Et ecce unus. BED. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. HIER. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat.

Matthew 22:39Secundum autem simile est huic: Diliges proximum tuum, sicut teipsum.

Luke 10:27Ille respondens dixit: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex omnibus virtutibus tuis, et ex omni mente tua: et proximum tuum sicut teipsum. + 10.27 Ille respondens dixit. Dixit quod legerat, sed non implevit quod scriptum erat, quia in præsentia habebat Dominum quem diligere debebat, sed hunc magistrum, non Deum, vocat.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 19:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 19:17Leviticus 19Leviticus 19:19 →