The Bible Software
bible.softwareMatthewMatthew 19 › Matthew 19:16

Matthew 19:16

Et ecce unus accedens, ait illi: Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam? + 19.16 Et ecce unus. BED. Audierat ille similes parvulo condignos esse regno, vultque certius non per parabolas sed aperte exponi, quibus meritis vitam possit consequi. HIER. Iste adolescens et dives et superbus erat. Et secundum alium evangelistam eum non voto discentis sed tentantis interrogat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And, behold, one came and said unto him, Good Master, what good thing shall I do, that I may have eternal life?

In Context

15Et cum imposuisset eis manus, abiit inde. + 19.15 Et cum imposuisset. Imponit manus parvulis, quando humilibus auxilium gratiæ tribuit.

17Qui dixit ei: Quid me interrogas de bono? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata. + 19.17 Quid me interrogas de bono? Quia bonum dixit magistrum, et non Deum, vel Dei Filium confessus est: dicit quemlibet sanctum hominem comparatione Dei non esse bonum. Christus autem non renuit testimonium bonitatis, sed magistri absque Deo excludit errorem. Non se magistrum bonum esse negat, sed magistrum absque Deo nullum bonum esse dicit. Serva mandata. Iste quæsierat, quid faciam? contra non ait, disce: quia Deus eum docuerat factor rationalis creaturæ: ostendens quia ille non est bonus qui quærit de bono, sed qui facit quod bonum est.

Read all of Matthew 19

Cross References

Daniel 12:2Et multi de his qui dormiunt in terræ pulvere evigilabunt, alii in vitam æternam, et alii in opprobrium ut videant semper.

Matthew 19:26Aspiciens autem Jesus, dixit illis: Apud homines hoc impossibile est: apud Deum autem omnia possibilia sunt. + 19.26 Deum. Qui ab amore terrenorum ad charitatem æternorum convertit: non quod cupidi et superbi intrent.

Matthew 25:46Et ibunt hi in supplicium æternum: justi autem in vitam æternam. + 25.46 In supplicium æternum. Frustra ergo Origenes spondet liberationem post multos annos malis hominibus et ipsis dæmonibus. In supplicium æternum. AUG. Qua in re misericordior profecto fuit Origenes qui et ipsum diabolum atque angelos ejus post graviora pro meritis et diuturniora supplicia ex illis cruciatibus eruendos atque sociandos sanctis angelis credidit. Sed illum et propter hoc et propter alia nonnulla, et maxime propter alternantes sine cessatione beatitudines et miserias et statutis sæculorum intervallis, ab illis ad istas itus ac reditus interminabiles non immerito reprobavit Ecclesia.

Luke 10:25Et ecce quidam legisperitus surrexit tentans illum, et dicens: Magister, quid faciendo vitam æternam possidebo? + 10.25 Legisperitus surrexit. Legis doctor qui sine fide in lege jacebat, surgit ut stet: stat dum magistrum vocat, sed et stando tentat Deum tacendo quod erat.

John 3:15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.

John 5:39Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere: et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me:

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Matthew 19:16

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Matthew 19:15Matthew 19Matthew 19:17 →