Leviticus 19:20
Homo, si dormierit cum muliere coitu seminis, quæ sit ancilla etiam nubilis, et tamen pretio non redempta, nec libertate donata: vapulabunt ambo, et non morientur, quia non fuit libera. + 19.20 Homo si dormierit, etc. ISICH. Cum prohiberet jumenta misceri cum jumentis alterius generis, eos scilicet qui sunt sub jugo Christi suscipere jugum legis: opportune hoc subdidit ostendens quia et ante adventum Christi quicunque exterius miscebatur Judæis, indigebat sacrificio veri arietis. Nota quanta differentia libertatis et servitutis. In libera enim desponsata mors adulterii pœna est, in ancilla autem nubili, et, secundum LXX, custodita homini, id est desponsata, sacrificium jubetur offerri, non mortem inferri. Spiritualiter tamen hæc intelligenda sunt. Nubilis. LXX: Custodita homini, id est Synagoga custodita legi, quæ Christo non poterat desponderi, priusquam moreretur littera legis. Unde: Mortui estis legi per corpus Christi, ut sitis alterius Rom. 7.. Ancilla est Synagoga, secundum illud: Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera Gal. 4.. Vapulabunt ambo. LXX: Visitatio erit eis, id est liberabuntur a servitute legis, secundum quod filiis Isræl de Ægypto liberandis dicitur: Visitans visitavi vos. Et non morientur. Quamvis enim secundum litteram agerent, non secundum spiritum, quia legislatoris intentionem ignorabant, facilius tamen assequebantur veniam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
21Pro delicto autem suo offeret Domino ad ostium tabernaculi testimonii arietem:
Cross References
Deuteronomy 22:23Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea, + 22.23 Si puellam virginem desponderit. In hoc capitulo, sicut in duobus præcedentibus et duobus succedentibus, corporalem condemnat fornicationem.